Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 87v

 … Loading image …

⟨III.3⟩ Cap. III. Divisio genethlialogiae

His itaque praeexpositis, si quis ipsius ordinis gratia id quod universale est genethlialogicae speculationis divideret, invenirent utique observationum possibilium et secundum naturam aliam quidem esse earum accidentium solum quae sunt ante genituram ut sermo, qui est de parentibus; aliam eorum que sunt et ante genituram et post eam, ut sermo qui est de fratribus; aliam vero eorum quae sunt in ipsa genitura, que non una est nec simplex; ultimam vero eorum quae sunt post genituram, que et ipsa per multas partes contemplatur.