Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 89v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 89v …

Universaliter autem et in omnibus simpliciter, ne in una quaque specie id ipsum repetamus. Primum quidem oportet considerare eum zodiaci locum qui capitulo geniturae perquisito secundum speciem assimilatur, veluti, verbi gratia, capitulo de actionibus locum medii celi, aut capitulo de patribus Solis ipsius locum. Deinde considerare inspicere Stellas deinde inspicere que rationem habent oecodespotie ad suppositum locum, secundum qu illos quinque modos de quibus superius diximus, et si unus secundum omnes modos fuerit dominus, illi dare illius praeiudicii oecodespotiam, et si duo aut tres fuerint, ei qui plures calculos habuerit.

Post hec autem ad apotelesmatis qualitatem considerare \ opus est / i. m. ipsarum dominatium stellarum naturas et signorum \ dodecatemoriorum /, in quibus ipse fuerint et loca eis assimilata.

Ad eius autem magnitudinem et vim considerare oportet, utrum evidenter sint dispositi et secundum mundum et secundum genituram aut per contrarium. Efficatissimi enim sunt, quando secundum mundum in propriis aut appropriatis locis fuerint et rursus cum fuerint orientales et addentes numeris.