Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 92r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 92r …

splendida circa parentes significant, et precipue quando Soli doryphoriam fecerint matutinae stellae, Lune vero vespertinae que et ipsae bene sint dispositae secundum modum quem diximus. Si autem Saturnus et Venus orientales etiam fuerint en in propriis faciebus aut angulares, felicitatem manifestam existimabimus secundum utriusque parentum proprietatem \ similitudinem /. \ Per / i. m. contrarium autem, si luminaria vacua cursu fuerint et absque doryphoria extiterint, humilitatis et ignominiae parentibus demonstrativa sunt, ac presertim quando Venus aut Saturnus non bene dispositi appareant.

Quod si luminaria doryphoriam habuerint non autem ab his qui sint eiusdem factionis, ut quando Mars quidem ascenderit post Solem aut Saturnus post Lunam, aut non a beneficis que sint bene dispositae et secundum eandem factionem, mediocritatem et inequalitatem circa eorum vitam debemus existimare.

Et si pars fortunae in genitura designata \ declaranda / consona fuerit \ in genitura / cum his qui Soli aut Lunae secundum bonam figurationem faciunt \ fecerint / doryphoriam, salvas accipient paternas facultates, si autem inconsona autem