Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 93r

 … Loading image …

aut de quadrato vel diametro, sive Saturnus Lunam solam eodem modo, apheretici quidem existentes aut declinantes, casus solummodo autem morbos inferunt, prosthetici autem aut angulares brevis vite aut lesionibus affectas faciunt matres. Brevis quidem vite similiter in orientalibus existentes angulis aut eorum epanaphoris, lesionibus autem affectas in occidentalibus.

Mars preterea Lunam hoc modo aspiciens si orientalis quidem ipse fuerit maternas mortes repentinas facit et lesiones circa oculos earum, si vero fuerit apocrustica ex aborsionibus aut similibus mortes faciet et lesiones per incisiones et succensiones. Venerem autem aspiciens mortes ex febribus operatur et passionibus absconditis et tenebris oculorum ac repentinis decursionibus. i. m. Saturnus autem Lunam aspiciens mortes et passiones facit, si orientalis ipsa fuerit per febres cum rigore, si vero fuerit apocrustica per morbos matricis et corrosiones.

Assumendae autem sunt ad species particulares species lesionum etaut passionum etaut mortium dodecatemoriorum etiam in quibus fuerint causae effectores idiotropiae, super quibus opportunius