Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 96r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 96r …

In stellis preterea fratres prebentibus, si secundum mundum bene fuerint dispositae, pulchrae formae et gloriosos fore datos fratres existimandum est, quod si \ vero / contrarium evenerit humiles et ignobiles; quod si malefice super ipsos datores fuerint elevatae aut ad eos ferantur, oligochronios etiam facient. Dabunt autem masculos, que secundum mundum masculescent, feminas vero que feminescent, et rursus primos \ quidem / dabunt stelle orientales, posteriores vero occidentales. Ad hec autem si stelle fratres prebentes cum dominatore super fratrum dodecatemorio consone fuerint figuratae, amicabiles facient datos fratres, si vero cum parte fortune, communiter etiam degentes; quod si in signis inconnexis fuerint aut secundum contrarium statum, inimicos et invidos facient fratres et ut plurimum nato insidiantes.

Si quis denique ea que ad unumquenque illorum pertinent \ singula que ad eos pertinente / curiosius voluerit inquirere, coniectabit utrique et hic stella datr datrice supposita secundum horoscopicam rationem et reliquis non si propter senis ac / in genitura contemplatis.