Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 96v

 … Loading image …

⟨III.6⟩ Cap. VI. De masculinis et femininis genituris

Cum sermonem qui est de fratribus secundum congruentem et naturalem modum praeoculis habuerimus, consequens utique erit ab his, que sunt in ipsa genitura exordium facere, et primum eam considerationem, que est de masculinis et femininis percurrere. Inspicitur autem hec non secundum unam speciem neque ab una re quapiam stella, sed ab utroque luminarium et horoscopo et ab his stellis, que rationem habent erga ipsos, maximeprecipue quidem secundum conceptus dispositionem, universaliter autem secundum partum. Omnino autem observandum est utrum predicta tria loca et stelle que illis dominantur aut omnes aut plurimae masculescentes fuerint ad masculorum generationem aut feminescentes ad feminarum, et sic deffiniendum. Discernende autem sunt et masculescentes et feminescentes secundum modum quem supposuimus in tabularibus expositionibus in principio huius libri, a ex natura dodecatemoriorum in quibus fuerint et ex natura ipsarum stellarum atque etiam ex earum habitudine erga mundum, quoniam quidem orientales existentes masculescunt, occidentales autem feminescunt; preter hec autem habitudine quam habuerint ad Solem, matutinae enim rursus existentes masculescunt, feminescunt vero vespertinae. Propter que omnium po generisque ad genus pertinent exuperantiam secundum plurimum considerare convenit.