Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 99v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 99v …

Hec cum ita se habeant si luminaria quidem in signis quadrupedibus aut ferinis fuerint inventa et due ambae maleficae in angulis, non erit ex hominibus id quod est natum, quin et si nulla benefica luminaribus testimonium perhibuerit, omnino immite erit et eorum, que habent naturam agrestem et maleficam; si vero Mars \ Iupiter / aut Venus testimonium perhibuerint eorum erit quae coluntur, ut canum aut felium, aut simiarum aut huiusmodi; Mercurio preterea testimonium perhibente, eorum erit que sunt ad humanum usum, ut avium aut suum aut boum aut caprarum et huiusmodi. Et si in signis figure humanae luminaria fuerint deprehensa, aliis eodem modo se habentibus, ex hominibus quidem aut apud homines erunt ea que sunt nata, monstra tamen et enigmatica, proprietas autem circa eorum \ qualitatem inspicienda est hic etiam est / i. m. ex signorum formatione, hic etiam inspicienda est in qui est in / i. m. quibus maleficae fuerint quae angulos obtinuerint. Si igitur et hic nulla ex beneficis testimonium simul perhibuerit alicui predictorum locorum testimonium simul perhibuerit, irrationabilia et re vera enigmatica omnino erunt. Si vero Iupiter aut Venus testimonium perhibuerint, in precio habitam et \ pulchra / erit monstri proprietas, quale circa hermaphroditos aut eos qui ac harpocratici vocantur et huiusmodi consuevit evenire; si autem Mercurius etiam \ cum his / testimonium perhibuerit, cum his \ et / etiam et \ sententiose ac scite / loquentes erunt et ex huiusmodi rebus abundantes, solus autem Mercurius edentulos et surdos, ingeniosos tamen et astutos maxime operatur.