Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 90r

 … Loading image …

rerum certos antequam fiant eventus his qui huius rei expertes penitusque rudes existunt huic exercitio, prout ipsi curam adhibere negligentes, nuntiare presumunt. Huius autem rei primam et principalem requirentes rationem ex eo quod in diversa animalium copulatione patescit, videlicet dum par pari ad procreandum suo tempore sortitur, huius tante tamque multiplicis varietatis causam Soli specialiter attribuunt. Istud equidem minus discretis satis videtur. Et si que sunt inter bruta vite prestantioris animalia, idem sentiunt. Quod autem infra istud vel ultra hoc subsistit maiorique subtilitate viget, quod maximi doctores et alii quos eorum pervigil industria edocuit quadam consideratione studiosa, necnon inquisitione, certo etiam experimento ita esse confirmant, non nisi frequentiori usu memoria tenetur. Sicut est navigantium scientia qui summo consilio, remo et velo navibuss consulentes quibus horis ex undarum collisione ventorumque ventorumque] corr. ex ventorum M rabie maria subvertantur attendunt. Hoc, inquam, totum aut a Luna aut a stellis fixis secundum singularum mansiones et locorum diversitatem a Sole cum videlicet fuerint orientales sive occidentales, preterea secundum alios et alios earumdem status impossibile est non fieri. Hii forsitan in scientia potius quam in rei veritate impliciti sepissime falluntur, minori namque studio quam res exigit stellarum mobilium sive fixarum mansiones, loca quidem quidem] corr. ex quiudem M et horas varii earum status decernunt. Singulos etenim stellarum stellarum] add. et del. st M, Solis videlicet et Lune, motus, diversas nec minus figuras quas secundum motus et loca conficiunt, tempora etiam et ea que de illarum natura et illarum efficienti causa supra retulimus, sicut est de Solis calore et de Lune humore et aliis stellarum proprietatibus, ad plenum cognoscere subtillissime investigationis opus est et laboriosa et continua exercitatione indiget, maxime tamen utilitati subservit.

Quod cum ita sit, si quis horum omnium notitiam habuerit, ut loca et horas quibus earum figure accidunt perfecte agnoscat nichilque quod de earum natura per multorum successus temporum experimento didiscit oblivionis incommodo deleatur, licet earum substantiales proprietates ignoret, sed quos operantur effectus diligenter attendat, ut Solem calefacere, Lunam humectare, quomodo futurorum prescientiam posse haberi negare presumunt? Aut quid prohibet sapientem qui subtilitate floret, studii assiduitate viget, cui etiam hoc proprie nativitatis constellatio confert prescire et previdere quid singulis horis fiat aut renovetur, calorem videlicet augmentari, humorem multiplicari natura firmamenti hoc faciente, aut aut] add. et del. q M quid prohibet prescire ipsum temporum equalitate⟨m⟩ equilitatem] BVV1 congruamque temperantiam salubrem fore, econtra inequalitatem et intemperantiam dampno subservire? Ad horum itaque similitudinem singulares et proprias hominum naturas, si huic pervigilem curam arti adhibere maluerint quasi