Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 90v

 … Loading image …

generant. Est preterea hec scientia multis viribus sive nature proprietatibus referta multa⟨que⟩ multaque] BVV1 elementorum varietate composita. Cursus cursus] BVV1; curtus M namque erraticarum stellarum quos priores astrologi tum existimatione, tum experimento, tum demum fixo intuitu notaverunt post longum temporis intervallum in augmento sive diminutione a nostra calculatione deprehenduntur aberrasse et a sue circuitionis perfectione estimantur desidere. Non enim omnia que in celo moventur quamquam quamquam] corr. ex quam M assequi aut undique cum hac qua fruimur in terris existimatione possibile est convenire, nisi quis elatione incredibili deceptus id quod ad plenum nemo se scire audeat confiteri, ultra etiam quam hominis natura permittat ratioque confirmet, conetur asserere. Hac maxime et consimilibus de causis, quia videlicet ultima primis non respondent, in hac ut supra dictum est disciplina frequenter incidunt errores.

Preterea que de circuli huius effectu consistit scientia difficilis et laboriosa, nec tota de celestium ordinatione motuum solum procedere videtur. Verum etiam iuxta singulorum graduum modos et secundum eam quam homines ex eisdem in sue proprietate nature sortiuntur temperantiam non tamen levis aut plana consistit, et si que ⟨per⟩ per] BVV1; sup. l. M (perhaps other hand) superiora fiunt, discernamus causas. Nec eius consideratio sic indiffinite et absque causa transire credatur, cum causam figuramque propriam quibus hec nostra roboratur scientia in se contineat. Casus namque spermatis, cum sit cognitione dignus, sed in nativitatibus sive in in] sup. l. M opere necessarius, in proprietate generis elicienda non minimum prestat ducatum. Circulus enim iste permixtioni permixtioni] add. et del. generu M seminum causam videtur ministrare et si sit unus uniuscuiusque generis, tamen figura propriaque similitudo ipsum in se ubique conservat conservat] confirmat vel conservat V prout hominem ab homine, equum ab equo certum est procreari. Ad hunc quoque modum et loca que nativitatibus dominantur huic respondent sententie sententie] BM; scientie V; om. V1. Eorum namque circa anime affectiones corporumque diversitates permutationem[que] permutationemque]permutationem V1 nullus nullus] nullis VV1; minus B ignotam fore arbitror. Seminum itidem differentie qualitatumque mutationes hoc idem iuvare creduntur. Quamvis enim semina semina] i. m., corr. ex genera M in sui generis quadam tenacitate tenacitate] add. et del. aq M atque constantia perseverent, sicut hominem eiusque staturam et complexionis convenientiam ad aera suum referri videmus circuli unitate permanente, non minus tamen corpora corpora] iter, then del. M et anime similiter, prout terrarum diversitas aut ciborum mutatio aut nativitatis qualitas vel consuetudinis modus impellit, sua diversitate variantur. Non aliter denique quicquid sub hac multiplici alteratione consistit sic se habere necesse est, cum hac demum rationabili existimatione celestis consilii modus statusque videtur penitus coherere.

Si quis autem harum causarum naturam viriumque efficaciam, circulum etiam ipsum suo quoque modo diligentius velit attendere, Ethyopes et Romanos et alios hominum hoc ipsum quod sunt ex circulo, non tamen hoc ipsum quod est ex hiis mirabiliter contrahere, inde etiam hec scientia difficilis et maxima ab hiis potissimum reputatur qui futurorum prescientiam solum ex superioribus nichil suprapositis relinquentes causis, cum cum] add. et del. ex M hiis exceptis nulla res efficiatur, se adepturos esse confirmant.