Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91r

 … Loading image …

mo etiam fine distribuit tota subsistere videtur. Profectus item corporis prestantior esse creditur, cum eorum quedam que futura nobis iminent previdentes summa industria eorum preoccupare eventum et quibusdam aminiculis subvenire satagimus. Si igitur hanc astrorum scientiam, quia ad manum pecuniam dare, divitias coacervare coacervare] BV1; coacerave M; coasservare V, dignitatem conferre non novit, infamare velimus, profecto et philosophiam que potius congesta dispergit in id vitium inducemus, cum nichil prestantius, nichil iocundius, nichil denique apud quemlibet potentum potentum] potentem VV1 ipsa philosophie disciplina utilius utilius] ultilius M fore totus proclamet mundus. Nos igitur dum oportunitatem servamus ab indignis in utramque criminationibus pedem referentes has sequamur, has apprehendamus, in hiis prout uniuscuiusque ingenii facultas posse ministrat studeamus.

Hiis autem que superius promissa fuerant succinti prelibatis eorum verba denuo examinanda occurrunt occurrunt] corr. ex occurrrunt M qui huius artis minuere dignitatem insultant, cum eius studium pro rerum defectu et earum corruptione infrustuosum contendant, etiam que oculis subiacent abnegantes, quorum dicta potius respuenda ⟨quam attendenda⟩ quam attendenda] VV1 sunt. Non enim istam futurorum disciplinam eius utilitatis inscii philosophie convenienter supponunt. Eorum namque que necessario videntur accidere notitiam antequam fiant superfluam et inutilem omnino affirmant. Quod penitus absurdum, liquido constabit. Sicut enim ex inspirato inspirato] add. et del. g M gaudio sive potius dolore quorumdam mentes sepius perturbantur, ita subitus eorum que timenda fuerant fuerant] fuererant M eventus quamdam menti nostre pertubationem incutit, unde et cor trepidat, sensus fugit, memoria labitur et que aderat prosperitas in contrarium declinat. Cum autem que futura sunt presciuntur, animus quiescit, sensus excitat excitat] excitatur V, quibus nutrimentis sive etiam amminiculis que futura perhorrescit convenienter et absque detrimento subeantur deliberat. Sic denique longe post ventura quasi presentia considerando retractat. Nam nam]nec VV1 clam a nostre discretionis memoria reputari debet quos celestia corpora pretendunt pretendunt] portendunt VV1 effectus, velud ea que divine legis series inevitabiliter commendat, nullatenus necessitati subiacet subiacet] subiacere V1; subiacent V. Even with the corrections, the meaning of this sentence is ambiguous. Cf. Ptolemy, Quadripartitum, tr. Aegidius de Tebaldis (A.2.5), MS Paris, BnF, lat. 16653, f. 13v: Sed propter hoc non convenit ut cogitemus quod omnia que accidunt hominibus per corpora celestia sint necessaria ut divina, que homo removere non potest; Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, pp. 22-23
[114] que] qui VV1
. Notandum potius quicquid superiorum effectu cooperante causarum in omnes communiter accidit gentes ex inevitabili Dei dispositione provenire, nec ab alio quam ab eo qui subsistendi prebuit causam possibile est dissolvi. Constat enim id sese habere, prout rationabilis divine potentie effectus in celestium motuum rata et invariabili idemptitate perpetuo subsistit. Que autem in terra sit sit] fit VV1 alteratio ex illa predicta rationabili Dei potentia naturali, tamen eiusque patentibus causis procedens semper a superioribus rationabile sumit exordium, consequenter vero ea generaliter, non ex alicuius rei proprietate concurrunt accidentia partibus illorum alternatim succedentibus. Id autem quod diximus naturale et proprium in omnes universaliter accidit gentes, ut sint in exemplo que in hoc nostro circulo preter solitum fiunt alterationes quibus impossibile est resistere, sicut