Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 91v

 … Loading image …

medicamento corrumpi. Hec autem que predicta sunt non nisi ab hiis que naturaliter sunt illis contraria expelli possunt. Nec minus nec minus] add. et del. que ab M et alia que ab hominibus cognita in ipsis hominibus renovantur. Cum autem ista absque suis oppositis in cognitionem venerint vel etiam cognita, nisi obiectis contrariis, primum nature ordinem necessario sequantur Since this part of the sentence does not make sense, I would like to suggest the following corrections: Cum autem ista absque suis oppositis in incognitionem venerint vel etiam cognita, nisi obiectis contrariis, primum nature ordinem necessario sequantur. Cf. Ptolemy, Quadripartitum, tr. Aegidius de Tebaldis (A.2.5), MS Paris, BnF, lat. 16653, f. 13v: [] si homo nesciverit accidentia, que contingunt hominibus vel si ea sciuntur, et non preparavit rem aliqam, qua ipse contrarier, accident modis omnibus secundum quod eveniet ordinatio prima nature; Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, pp. 26-27, quod si presciantur, hiis etiam repertis que que] qui VV1 consulere noverint, a substantiali et prima eorum natura aut in toto, aut in parte maiori transmutari necesse est, aut quedam ex hiis conveniens amixtio procreatur; et hoc est quod de hac motus diversitate que in virtute communi et propria singulariter operatur supra retulimus. Cum igitur in rebus tam generalibus quam individuis vis eadem inesse deprehendi valeat, vehementi admiratione In M, there is a hole in the parchment in the middle of this word. dignum reputari debet. Unde istud erroris genus communiter in omnes accidat gentes. Videmus enim homines qui, dum futurorum prescientiam et que ex ea efficiuntur previdere despiciunt, et tamen quibus ea munimentis liberius sustineant observare preponunt. Quid tamen temporum diversitatem aut a stellis aut ex harum nubibus nubibus] motibus V, tum ex lune mansionibus vel ex eius status diversitate in nullo fieri dubitant? Dum eius rei signa et quedam ducatu prestare credantur, singulas succendentium temporum importunitates prevenire laborant, estati frigida, hyemi calida comparantes, tota denique intentione intuitur quatinus in sue equalitatis pondere natura subsistat complexioque firma permaneat. Similiter qui agriculture et plantationi presunt, qui etiam animalium procreationi quamdam providentiam adiciunt, astrorum nubes considerant, horas etiam in seminando et plantando fortuitas attendunt et ad ultimum lunaris motus diversitates alios observare diligentius instruunt. Neminem tamen hoc improbare, hoc negligere, hoc non consilio, sed ignorantie atque errori ascribere videmus. Nullus enim hoc impossibilitati deputat, nullus aliter evenire confirmat, nullus rei huius observationem fructu carere deplorat.

Alie autem particulares cause et singulares proprietates in temporum mutatione cum augmento sive diminutione caloris et frigoris, preterea in sua singularum proprietatum proprietatum] corr. ex proprietateum M permutatione quid conferant dinoscere et quid ex hiis futurum sit prescire, nec minus etiam horas quibus hec accidant deprehendere impossibilitati attribuunt. Multis tamen signis evidentissimisque rationibus hominum nonnullos, dum dies ardore solis exestuat loca, quibus morantur quousque nimius calor in minimum redigatur rebus frigidis, demulcere manifestum est. Quod ergo supradictis continetur, de proprietatibus videlicet singularibus, maiore tamen subtilitate subtilitate] simplicitate V implicitis, que impossibilia dicuntur, quoniam perpauci ea in usu habent. Unde etiam et generalium impossibilitas eque ut istorum potest deprehendi ac presciri, temporum permutationes congrue prevenire, siquis siquis] siquid VV1 etiam ex hiis detrimenti detrimenti] detrimentum V futurum sit, prevertere eque possibile iudicamus. Quibus igitur de causis que ex supradictis particularibus individuorum quoque proprietatibus futura presciuntur valeamus depellere,