Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 93v

 … Loading image …

de causa discurrit et multus efficitur. Estus enim nimios calores generat. Sol enim tunc altiora concendit concendit] conscendit BV; concedit V1 signa propriorque nobis efficitur. In autumpno quidem nimia siccitas procreatur. Minuitur namque calor et recedunt estatis estatis] etatis M ardores, humorem penitus haurientes. In hyeme quoque summa dominatur frigiditas. Sol enim remotior nobis factus nos calore privatos a longe despicit.

Sed quoniam zodiacus in modum circuli constituitur, cui nemo natura compositionis repugnante principium vel finem assignare novit, signorum calculationem ab Ariete, in hoc enim equinoctium ratio semper fieri postulat, exordiri maluerunt. Ver etiam in eo principium sumit, a quo omnibus terre nascentibus causa et vivendi exordium conferri creditur. Preterea, quoniam in humoris habundantia, necnon etiam in calore et mollitie nutricationis et infantie, quam vitam priorem Arabes Arabes] corr. ex Arabens M nominant, similitudinem[que] similitudinemque] similitudinem V1 retinet, hunc in ordine temporum voluerunt precedere. Secundam postea vitam vel potius etatem secundo tempori, scilicet estati, comparant; adolescentis natura natura] corr. ex naturam M enim que debitum sexus iam absolvit calidissima calorisque statum in hac assequitur. Consequenter vero tertiam etatem tertii temporis nature, que primo primo] post VV1 caloris abscessum humores humores] siccitatem V multiplicat, attribuunt. Autumpnus namque humorem ⟨arborum⟩ arborum] V; arbor V1 imminuit, herbas desicat et folia depellit. Extremam denique vitam sive ut diximus etatem quarto tempori, hyemi, ascripserunt. Deficit deficit] iter, then del. M enim calor et extingitur frigusque convalescit.

⟨I.13⟩ ⟨De natura quatuor partium mundi⟩

⟨N⟩unc Nunc] i. m. M de virtute quatuor partium partium] add. mundi sive V orizontis, terminos etiam ex quibus venti quatuor oriantur disserendum. Pars itaque orientalis quam Almassaric Almassaric] corr. ex Almassarec M; Almuserec V nominant maxima siccitate convalescit. Sol enim suo ascensu que humida sunt exsiccat, noctis etiam humores exhauriens superius elevat. Ventus quidem ex hac parte veniens attractive virtutis et sicce ab illis Azabe, a nobis Eurus nuncupatur.

Pars quidem australis calidissima pro diuturna videlicet Solis mora eiusque in medio celi tarda conversione, cuius circuli digressio ad hanc terre partem que incolitur se inclinat. Eius ventus calidus et siccus quem Arabes Ianubi Ianubi] Zanubi V, a nobis Auster vocatur.

Pars autem occidentalis ab illis Almagrib dicta multo humore redundat. Humor enim a calore Solis exhaustus et eo prevalente dispersus totus in hanc se recipit partem et in eius occasu omnia que desiccata fuerant humectari incipiunt. Ventus eius humidus et fovens ab illis dicitur Dabor, a nobis Zephirus describitur.

Pars deinde septentrionalis quam Semeli Semeli] Semech B dicunt nimie frigiditatis asperitate congelatur congelatur] corr. ex congelatus M. Ab hac enim Sol longe discurrens ipsam suo calore fovere desinit. Istius preterea orizon partis cardini terre, qui in naturam a superiore celi cardine differt, vicinior sive potius equidistans comprobatur.