Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 94r

 … Loading image …

priores diei, nature scilicet virili, ascripserunt, sex alia nocti, nature videlicet muliebri, relinquerunt. Alterum post alterum, prout nox diei succedit, ordinantes masculum femineo sociarunt.

In zodiaco etiam pro predictarum genere causarum Arieti primatum concesserunt. Preterea, quia vir principalis vel efficiens causa digniorisque virtutis et constantior⟨is⟩ constantioris] V1 status quam illud in quo agitur, ob hanc igitur causam ab Ariete et Libra, quoniam hec virilia sunt, placuit exordiri. Sunt etiam hec eadem in linea que dies noctibus adequat, quando Sol eorum principia ingreditur. In hiis denique motus maioris revolutionis efficitur, eo quod circulus equinoctialis super ipsa[m] ipsam] ipsa V1 distenditur, a quo primus fortiorque motus qui firmamenti motus dicitur sumit originem.

Deinde, ut supradictum est, reliqua signa alterum alteri, sicut mulier viro sociatur, ordinarunt. Quosdam etiam fore commemorant qui computationis principium alteri tropicorum, lunari videlicet, legarunt. Lunaris namque cursus velocior eiusque diversitas ceterarum evidentior comprobatur. Nonnulli preterea hanc sexus discretionem secundum ascendentia describentes, ipsum masculum, secundum ab eo feminam et ⟨deinceps⟩ deinceps] VV1 distribuunt. Ipsum namque oriens semper masculum iudicatur. Non minus itaque celum in quatuor viriles et femineas partes distribuunt. Quartam igitur orientalem, ab ascendente videlicet ad medium celum superius, et eius oppositam, ab occidente scilicet ad medium celum inferius quod cardo terre dicitur, viris, reliquas mulieribus mulieribus] mulieeribus M ascripserunt ascripserunt] ascripseserunt M. Nominibus etiam creaturarum quarumdam earumque figuris signa itidem discreverunt, hec quadrupedia, illa inungentia, fecunda vel sterilia hec aliquo honoris nomine et hiis similibus nuncupantes. Ista enim in hoc ⟨loco⟩ loco] VV1 subscribere, cum superius de eorum virtute et moderatione et aliis eorum proprietatibus manifestum sit, superfluum iudicamus.

⟨I.16⟩ ⟨De diversis signorum aspectibus secundum lineas que in circulo disponuntur qui sunt oppositio, tetragonus, trigonus, exagonus⟩

⟨A⟩spectus Aspectus] i.m. M isti secundum rectarum linearum figuras que infra circulum disponuntur assignari debent. Sunt autem quatuor ut in proprie proprie] VV1;corr. ex propriis locis M hiis nominibus utamur: trigonus, tetragonus, exagonus et oppositio qui qui] que BV dyametros dicitur. Diametros itaque oppositionis in duas medietates signa partiens duos rectos angulos, sex etiam signa et CLXXX gradus complectitur. Trigonus autem recti anguli duas partes, quatuor signa, CXX gradus circuit. Sed tetragonus ⟨angulum⟩ angulum] VV1 rectum constituens tria signa, XC etiam gradus includit. Exagonus quippe angulum rectum eiusque tres partes tres partes] BVV1; del. tres partes tres signa M constituit, signa duo et LX gradus reddens.

Quare autem hoc linearum genus precellat aut pre aliis singulariter aligatur aligatur] eligatur VV1, non ignotum fore arbitrandum est. Respectus namque oppositionis in recte linee capite, que videlicet in duas equas partes circulum secat, denotatur. Cum igitur in circulo due maiores partes quam medietas et tertia nequeant reperiri, sunt et hee maiores recte linee que circulum secant, de quibus agimus. Si autem