Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 95v

 … Loading image …

Sunt ergo gradus omnes isti CCC LX, ex quibus Saturno LVII conveniunt, Iovi 69 69] LXXX V1 tribuuntur, Marti 66, Veneri 32, Mercurio 86 In V, after this sentence, the place was left (probably for a table). As concerns the calculation, that does not make 360 degrees. Cf. Ptolemy, Quadripartitum, tr. Aegidius de Tebaldis (A.2.5), MS Paris, BnF, lat. 16653, f. 36v: Gradus vero, qui adiunguntur quilibet planetarum, sunt isti Saturno 57, Iovi 79, Marti 66, Veneri 82, Mercurio 76, omnes isti faciunt 360.

Babiloniorum quoque, scilicet Caldeorum, intentio, etsi prorsus in ordinatione et terminorum numero perfectioni non respondeat, verisimilior tamen et rationi magis accomoda, adeo etiam plana et competens, ut facillime memoria teneatur. Ipsi namque in primo ternario, quem Aries et Leo et Sagittarius conficiunt, signorum gradus inter stellas satis competenter partientes principium Iovi, quia est dominus prioris ternarii, deinde Veneri, cum secundi ternarii dominium possideat, preterea preterea] postea VV1 tertii dominis, Saturno scilicet et Mercurio, distribuunt, demum eius finem quarti ternarii domino domino] add. et del. m M, Marti videlicet, commendarunt. Secundi autem ternarii ternarii] add. et del. videlicet M, Tauri videlicet et Virginis et Capricorni, signa in stellas non minus eque quam primi diviserunt, eiusdem domino, scilicet Veneri, post ipsam Mercurio, ternarii Geminorum domino, postquam Marti, extrema tandem Iovi partiuntur, eundem in aliis signis modum servantes. Sed quia tertii ternarii dominium Saturnus et Mercurius possident, Saturno in die principium principium] BV1; principum M, Mercurio noctem commiserunt, reliqua priori exequentes ordine. Huius autem partitionis modus quanta ordinis ratione fulciatur fulciatur] corr. ex fulcitur M planum erit deprehendere. Primo namque magis quam sequenti sequenti] add. et del. eo M, eum uno gradu digniorem iudicantes, addiderunt, ut si videlicet unius gradus quantitate sequens precedentem relinqunt relinquunt] relinquat V, demum sequentem minus uno gradu quo Quo should probably be corrected into quam eum qui se precedit dictaverunt et deinceps. Stella enim prima VIII gradus assumpsit, secunda VII, tertia VI, quarta V, quinta IIII; taliter enim 30 gradibus in signo completis omnes 360 colliguntur. Ex quibus Saturno 78 die conceduntur, nocte autem 66, Iovi 72, Marti 79, Veneri 75, Mercurius namque 66 in die, LXX VIII nocte assumit That does not make 360 degrees. Marti 79 should be corrected into Marti 69. Cf. Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, p. 100-101.. Hec autem partitio facillima veritati potius quam Egyptiorum divisio consentit consentit] add et del. ipii M. NB: on the contrary, according to Ptolemy, the Egyptian method is better than the Chaldaean one; cf. Ptolemy, Tetrabiblos, ed. and tr. F. E. Robbins, Cambridge (Mass.)-London, 1940, p. 100-101.. Ipsi tamen terminorum numerum scripta libro memorie commendarunt, quoniam eorum de terminis sententiam quidam nativitati experti sunt convenisse, nullum tamen antiquorum eidem assensum prebuisse videmus In V, the place was left (probably, for the table of terms according to the Chaldaeans).

⟨I.24⟩ ⟨De terminis secundum Tholomeum⟩

⟨L⟩ibrum Librum] i. m. M quemdam antiquissimum multa vetustate confectum plurima philosophie secreta que nunc describere longum ducimus continentem