Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 101

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 101 …

tur semper simul, dum non fit permutatio earum circa duos polos orbis signorum sensata, et oportet in sphaera, quando est decliuis, ne stellae quae mediant coelum simul, oriantur simul, neque occidant simul, sed stellarum quae sunt decliuiores ad meridiem, tardatur semper ortus, ab ortu stellarum quae sunt ad septentrionem cum antecessione occasus earum. Species uero figurae quae inueniuntur per comparationem ad terram, et stellas haesitantes simul, et partes signorum sciuntur secundum summam quidem iterum propter ortum earum cum una stellarum haesitantium, aut cum aliqua partium signorum, aut per hoc, quod ipsae mediant coelum cum ea, aut occasu earum cum ea, et secundum distinctionem quidem, quoniam species figurae quae sunt per comparationem ad solem, inueniuntur secundum nouem modos. Primus itaque modus figurae nominatur ortus matutinus et illud est, quando stella est cum sole in horizonte a parte orientis, et huiusmodi sunt tres species, una earum scitur per ortum in matutinis sequentem, quae non uidetur, et illud est, quando stella incipit iestasar, non moratur post ortum solis quin oriatur, et species alia scitur per ortum in matutinis separatum, uerum et illud est, quando sit stella cum sole in hora una in horizonte ab eo quod sequitur orientem, et species tertia scitur per ortum in matutinis antecedentem quae uidetur, et illud est, quando stella iam incipit esse orientalis, oritur ante ortum solis. Modus uero secundus figurae dicitur medians coelum matutinalis, et illud est, quando stella, cum sol est in horizonte a parte orientis, est super circulum meridiei, aut supra terram, aut sub ea, et huic modo sunt tres species, una earum nominatur medians coelum in matutinis sequens, quae non uidetur, et illud est, quando stella moratur quin mediat coelum postquam oritur sol, et species alia nominatur medians coelum cum matutinis separata uera, et illud est, quando stella cum ortu solis mediat coelum, et species tertia nominatur medians coelum antecedens, et illud est, quod quando stella mediat coelum oritur sol statim, et quod est ex hoc modo supra terram uidetur. Et modus quidem tertius ex modis figurae dicitur occasus matutinus, et illud est, quando stella, cum sol est in oriente, est in horizonte a parte occidentis, et huic modo etiam sunt tres species, una earum nominatur occasus in matutinis sequens, quae non uidetur, et illud est, quod quando stella, cum oritur sol, occidit statim, et species secunda nominatur occasus in matutinis separatus uerus, et illud est, quando stella occidit cum ortu solis aequaliter, et species tertia nominatur occasus in matutinis antecedens, quae non uidetur, et illud est, cum contingit, ut quando stella occidit, oritur sol statim. Et modus quartus figurae est, qui dicitur ortus ad hohorin, et illud est, quando stella, cum sol est in circulo ad hohorin, et est circulus meridiei, est in horizonte ortus, et huic modo etiam sunt duae species, una earum est diurna quae non uidetur, et illud est, quando stella cum sol mediat coelum supra terram oritur, et species secunda est nocturna quae uidetur, et illud est, quando stella, cum sol mediat coelum, sub terra oritur. Et modus quintus dicitur medians coelum ad hohorin, et illud est, quando sol et stella simul fiunt in circulo meridiei, et huic modo sunt etiam duae species diurnae, quae non uidentur, et sunt sole mediante coelum supra terram, quando stella tunc mediat coelum cum eo iterum super terram, aut sub terra secundum diametrationem, et duae species nocturnae quae sunt, cum sol mediat coelum, sub terra, et una duarum specierum harum non uidetur, et illud est, quando stella simul est cum sole in circulo meridiei sub terra, et altera earum uidetur, et illud est, quando stella supra terram est opposita soli secundum diametrum. Et modus sextus figurae est, qui dicitur occasus ad hohorin, et illud est, quando stella cum sole in circulo meridiei est in horizonte, ab eo quod sequitur occidentem, et huic modo iterum sunt duae species, quarum una est diurna quae non uidetur, et illud est, quando stella, cum sol mediat coelum supra terram, occidit, et altera est nocturna quae uidetur, et illud est, quando sol cum stella mediat coelum sub terra occidit etiam. Et modus septimus figurae dicitur ortus uespertinus, et illud est, quando stella, cum sol est in horizonte ab eo quod sequitur occidentem, est in horizonte ab eo quod sequitur orientem, et huic modo iterum sunt tres species, quarum una dicitur ortus uespertinus sequens, qui uidetur, et illud est, quando stella, cum occidit sol, oritur statim. Et secunda species dicitur ortus uespertinus diuisus uerus, et illud est, quando stella oritur cum occasu solis aequaliter. Et species tertia nominatur ortus uespertinus antecedens qui non uidetur, et illud est, quando stella antecedit et oritur, occidit sol statim. Et modus octauus figurae dicitur medians coelum uespertinus, et illud est, quando stella, cum sol est in horizonte a parte occidentis, est in circulo meridiei, aut supra terram, aut sub ea, et huic modo iterum sunt tres species, quarum una dicitur medians coelum uespertinus