Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 105

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 105 …

per duas circumferentias duorum circulorum paruorum aequalium, et inclinant duas extremitates harum duarum diametrorum ab orbe signorum ad septentrionem et meridiem, et quod reuersio cuiusque harum duarum extremitatum in circumferentia circuli, est aequalis reditioni orbis reuolutionis in orbe egredientis centri, et quod quando est centrum orbis reuolutionis super punctum a, quod est unus duorum nodorum, est diameter t k in superficie orbis signorum, quia est sectio communis, et sunt orbis reuolutionis et diameter z h secantes signorum, et sunt duo puncta z et h super finem longitudinis suae ab eo, unum eorum in septentrionem, et secundum in meridiem. Et cum sit centrum orbis reuolutionis super punctum b quod est una duarum partium, sit res econtrario illius, scilicet, quia est tunc diameter t k secans superficiem orbis signorum, quia sunt duo puncta t et k super finem longitudinis ipsorum ab eo unum eorum in septentrione, et secundum in meridie, et est diameter z h in superficie orbis ecentrici, quia sunt duo puncta z et h opposita centro orbis signorum. Cum ergo peruenit centrum orbis reuolutionis ad punctum g quod est nodus secundus, redit diameter t k ad superficiem orbis signorum, et fit sectio communis ei et superficiei orbis reuolutionis. Et fit diameter z k secans superficiem orbis signorum, et eius extremitates sunt super finem longitudinis suae ab eo in septentrione et meridie, extremitas quidem quae est septentrionalis ab eo cum sit centrum orbis reuolutionis teuolutionis ed. super punctum a, est meridiana, et extremitas quae est meridiana ab ipso a puncto a est septentrionalis ab eo. Et similiter est dispositio in his duabus diametris per motum centri orbis reuolutionis a puncto g ad punctum d et ex puncto d ad punctum a. Sequitur ergo ab hoc, ut extremitas sectionis communis inter superficiem orbis signorum et superficiem orbis reuolutionis moueatur ex puncto a ad partem puncti b. Nam extremitas eius quae est punctum t, mouetur ad partem puncti z, et extremitas eius quae est punctum k mouetur ad partem puncti h. Cum ergo sit centrum orbis reuolutionis super punctum b, fit extremitas huius sectionis communis, et est linea l q opposita centro orbis signorum, ergo cum currit centrum orbis reuolutionis in quarta a b, mouetur extremitas una ex puncto t ad punctum z, et mouetur extremitas secunda ex puncto k ad punctum h. Et cum mouetur centrum orbis reuolutionis in quarta b g, mouetur extremitas una ex puncto z ad punctum k, et extremitas secunda ex puncto h ad punctum t. Et apud motum centri orbis reuolutionis in quarta g d, mouetur extremitas una ex puncto k ad punctum h, et extremitas secunda ex puncto t ad punctum z secundum illud super quod fuit, cum centrum orbis reuolutionis fuit in quarta a b et opponuntur suae extremitates centro orbis signorum quando fit super d, et quando mouetur centrum orbis reuolutionis in quarta d a, mouetur extremitas una ex puncto h ad punctum t, et extremitas secunda ex puncto z ad punctum k, secundum illud super quod fuit, cum centrum orbis reuolutionis fuit in quarta b g, et propterea quod plurimum diuersitatis solis est duae partes et 24. minuta, et illud est plurimum, quo corpus solis elongatur a duobus lateribus centri orbis reuolutionis harum duarum stellarum, et illud est minus plurimum quam arcus orbis signorum, cui subtenditur medietas diametri orbis reuolutionis stellae, scilicet linea a t, quia iste arcus in stella ueneris est plus 43. partibus, et in mercurio est plus 22. partibus. Oportet necessario ut in motu centri orbis reuolutionis in unaquaque quartarum a b et b g, et g d et d a occurrat una duarum extremitatum huius differentiae communis motarum lineae continuanti inter corpus solis et centrum orbis signorum, quod est locus longitudinum. Est ergo ille locus orbis signorum loco unius duorum nodorum orbis decliuis lunae, et propterea quod motus stellae in orbe reuolutionis suae est diuersus in uelocitate motui centri orbis reuolutionis suae, oportet necessario ut stella in quibusdam horis sit super unum illorum 4. punctorum. Est ergo tunc super lineam transeuntem per uisus nostros et solem, et hoc sine dubio est, quod crediderunt illi antiquorum qui fuerunt posteriores, et propter illud abscise dixerunt, quod istae duae stellae sint supra solem, quia inuenerunt eas per hanc uiam uel tegere, et quandoque essent super lineas quae transeunt per uisus nostros et solem, et non inuenerunt eas ipsi, neque qui eos praecesserunt, eclipsare solem in aliqua dispositionum, dixerunt ergo prorsus propter illud, quod ipsae sunt supra solem, et propterea quod Ptolomeus non percepit hoc, imo credidit, quod ipsae non sunt semper super lineam transeuntem per uisus nostros et per solem, destruxit propter illud ratiocinationem eorum, et elongatus est ultima elongatione secundum quod aestimo in hac intentione nobilis quantitatis, quia pertransiuit super eum, quod eclipsis non est nisi per duas conditiones, una earum est, ut eclipsatum sit supra eclipsantem, et secunda est ut unum eorum transeat per lineam transeuntem per uisus nostros et per secundum. Illud autem quod