Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 106

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 106 …

dixit Ptolomeus, quod similis est rei naturali ut sol sit medius inter stellas quae elongantur ab eo longitudine tota. Et inter stellas quae non sunt ita, est sermo in ultimo temporis, imo similius rei naturali est, ut sint sol et luna, quia sunt ambo luminaria in parte, et sint stellae omnes simul continue in parte, quia sunt in pluribus dispositionibus similes ultima simulatione, scilicet in compositione orbium suorum, et in diuersitatibus suis, et in eo quod accidit eis de statione et retrogradatione, ergo similius rei naturali est, ut non separentur abinuicem per alia. Et si esset similius rei naturali, ut sit illud quod elongatur a sole longitudine tota in parte, et illud quod non elongatur ab eo longitudine tota in parte, esset luna cum stellis tribus superioribus, quia elongatur a sole longitudine tota sicut elongantur illae, et non licet expositori ut exponat in sermone eius, elongatur a sole longitudine tota, illud quod exposuit quidam considerantium de illis quae sunt huius nostri temporis, et est, quod ipse uoluit per longitudinem totam tempus reditionis solis. Nam hic per longitudinem non uoluit nisi longitudinem in tempore non in loco, propterea quod istarum stellarum trium non aggregatur aliqua cum sole, nisi post complementum reditionis aut reditionum solis, et quod unaquaeque harum duarum stellarum et luna aggregatur cum sole ante complementum reditionis eius. Qui ergo exponit sermonem eius hac expositione, uacat rem quam firmare non potest, quoniam testis sermonis Ptolomei destruit uocationem eius, et illud est, quoniam adunxit ad sermonem suum non est ita, imo ipsae semper currunt in circuitu suo, cursu cum quo non elongatur ab eo ad inferius longitudine quam possibile sit facere aliquid diuersitatis aspectus, cui sit quantitas de qua sit curandum. Ex isto ergo sermone non intelligitur aliquo modorum longitudo in tempore, et non intelligitur ex eo, nisi longitudo in loco, quoniam inferius et circuitus non dicuntur in tempore, et neque dicuntur nisi in loco, et diuersitatem quidem aspectus non facit esse necessaria longitudo in tempore, et neque facit eam necessariam nisi longitudo in loco. Et si uoluisset tempus, narrasset de illo absque hac narratione, imo dico similius rei est, ut sit sol medius inter stellas quae sunt tardiores eo, et inter illas quae sunt uelociores, et de eis iterum quae significant, quod ipse non uoluit per longitudinem totam, nisi circumferentiam circuli, non tempus reditionis, est sermo eius in capitulo 6. tractatus 10. libri eius. Demonstrationes quidem quibus rectificantur quantitates cuiusque duarum diuersitatum et longitudo longior cuiusque earum nos non inuenimus semitam, ut incedamus in inuentione earum in istis tribus uiam qua incessimus in illis duabus, propterea quod istae stellae elongantur a sole longitudine tota, et non apparet ex considerationibus sicut apparet in maiori longitudinum in stella mercurij et stella ueneris, quando sit stella super locum, super quem tangit linea extracta ex uisibus nostris orbem reuolutionis, et in hoc est ostensio sufficiens ei qui eligit concedere ueritatem, et dimittit falsitatem et diuersitatem.

⟨VII.1⟩ In eo quod oportet praemittere de motibus quinque stellarum errantium.

STellarum quidem currentium quinque inuenit ipse, et qui eum praecesserunt moueri in omnibus partibus orbis signorum motu aequali, neque moueri in parte una eadem motibus aequalibus, scilicet, quia mouetur in ea maiori motuum suorum et medio eorum, et minori ipsorum. Significatum est ergo eis super illud, quod reditus cuiusque earum in orbe suo proprio est diuersus a reditu suo in orbe signorum, et inuenimus hanc diuersitatem redire cum reditione stellarum ad partem unam orbis signorum, et ad longitudinem unam a medio solis, scilicet, quando stella est et medius solis unusquisque eorum in parte aliqua orbis signorum, deinde redit unusquisque eorum ad partem in qua fuit in primis, et est motus stellae tunc in illa parte aequalis motui eius in ea in primis. Et postquam consequuti sunt, inuenerunt motum stellae in parte una, et longitudines eius a medio solis diuersas, et inuenerunt tempus quod est a maiori motuum eius in illa parte ad medium eorum maius semper tempore, quod est a medio motuum eorum ad minorem ipsorum, et huius quidem casus non praeparatur nisi per radicem, in qua agitur secundum orbem reuolutionis tantum, ita, ut stella moueatur in longitudine longiori, cuius ad partem successionis signorum non ad diuersitatem successionis eorum sicut est in luna, deinde ipsi considerauerunt stellam ex eis in partibus diuersis orbis signorum, et longitudines eius a medio solis aequales. Quare inuenerunt motus eius in illis partibus diuersos, et inuenerunt tempus quod est a minori motuum eius ad medium eorum minus semper tempore, quod est a medio eorum ad maiorem ipsorum, et sequitur, ut sit hoc secundum unamquanque duarum radicum, ueruntamen magis licite et proprius