Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 109

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 109 …

lutionis abscidit circumferentiam orbis deferentis in tempore reditionis suae in orbe signorum, scilicet tempore anni bis, quia fit in unaquaque longitudinis eius longioris et propinquitatis eius propinquioris in reuolutione una duabus uicibus. Ex eis autem quae oportet me ostendere iterum de eo quod sequitur ab istis radicibus, est, quod quando est longitudo centri orbis reuolutionis a duabus partibus longitudinis longioris ecentrici longitudo aequalis, et est longitudo stellae in orbe reuolutionis suae a duabus partibus longitudinis longioris longitudo aequalis, tunc duo anguli diuersitatis pertinentes ad orbem signorum sunt aequales, et similiter duo anguli utrique, quorum subtenditur medietas diametri orbis reuolutionis apud centrum orbis signorum sunt aequales. Sit itaque in radice secundum quam agitur in stellis quatuor orbis deferens centrum orbis reuolutionis circulus a b g d in circuitu centri e, et diameter transiens per longitudinem longiorem et propiorem linea a e g, et punctum a longitudo longior, et punctum g longitudo propior, et centrum orbis signorum punctum z, et centrum motus aequalis punctum h, et secabo duos arcus aequales a duabus partibus longitudinis, qui sunt a d, a b, et sit punctum b centrum orbis reuolutionis, et similiter punctum d etiam, et signabo super unumquodque eorum orbem reuolutionis o l et n m, et continuabo centrum eorum cum centro motus aequalis per duas lineas o b h et n d h. Erunt ergo duo puncta o n existentia longitudo longior orbis reuolutionis, et continuabo centra eorum cum centro orbis signorum per duas lineas d z et b z. Sitque stella in duobus orbibus reuolutionis supra duo puncta l m, et sit arcus o l aequalis arcui n m, et continuabo duo puncta l m cum centro orbis signorum per duas lineas l z, m z. Dico ergo, quod duo anguli h b z, h d z sunt aequales, et quod duo anguli b z l et d z m etiam sunt aequales, cuius demonstratio est, quia linea b h est aequalis lineae d h, et linea h z est communis, et angulus b h z est aequalis angulo d h z, tunc angulus h b z est aequalis angulo h d z, et linea b z est aequalis lineae d z, et propterea iterum quod angulus o b l est aequalis angulo n d m, et angulus h b z aequalis angulo h d z, remanet angulus l b z aequalis angulo m d z, et latus b z aequale lateri d z, et similiter latus b l aequale lateri d m, ergo angulus b z l est aequalis angulo d z m. Si ergo nos protraxerimus a puncto z duas lineas aequedistantes duabus lineis b h, d h, quae sint lineae duae z q, z p, erit angulus b z q aequalis angulo d z p, et remanet q z l aequalis angulo p z m, uerum unaquaeque duarum linearum z q, z p transit per medium solis in stella ueneris tantum. Sequitur ergo propter illud, ut sint longitudines eius a medio solis in istis cursibus aequalibus a duabus partibus longitudinis longioris, et sunt duo anguli q z l, p z m aequales, et sequitur ab hoc, ut sint duae longitudines maiores stellae contrarie aequales. completa est eius declaratio. Et ostendam illud etiam in stella mercurij. Sit itaque centrum orbis signorum punctum a, et centrum motus aequalis punctum b, et centrum reuoluens centrum deferentis punctum g, et ponam duas lineas e b, d b, continentis cum linea b g duos angulos aequales, qui sint duo anguli g b e et g b d, et sit unumquodque duorum punctorum e d centrum orbis reuolutionis stellae mercurij in duobus cursibus aequalibus a duobus lateribus longitudinis longioris et propioris, et sit stella super duo puncta m l, et sit longitudo eius puncto longitudinis longioris orbis reuolutionis a duobus lateribus eius longitudo aequalis, et continuabo duo puncta m l cum centro orbis signorum per duas lineas a m, a l, et similiter duo puncta d e per duas lineas a d, a e. Dico ergo, quod duo anguli a d b et a e b, et sunt duo anguli diuersitatis in orbe signorum aequales, et quod duo anguli d a l et