Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 111

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 111 …

dus. Et quando est longitudo magna stellae, cum est centrum orbis reuolutionis in locis a duobus punctis a et g, et est angulus medietatis diametri orbis reuolutionis adiuncto ad ipsum, aut diminuto ex eo angulo diuersitatis, quae est propter ecentricum. Et quando mouetur centrum orbis reuolutionis a puncto a, uadens ad partem puncti b, augmentatur angulus medietatis diametri orbis reuolutionis, et augmentatur angulus diuersitatis, oportet ut sit longitudo matutinalis, cum sit aggregatio duorum angulorum in toto arcu a b augmentata, et longitudo uespertina continuata ei, non referatur cum additione neque cum diminutione, propterea quod est superfluitas anguli medietatis diametri orbis reuolutionis super angulum diuersitatis. Et quando mouetur cenrum orbis reuolutionis a puncto b ad partem puncti g, augmentatur iterum angulus medietatis diametri orbis reuolutionis, et minuitur angulus diuersitatis ecentrici. Et propterea quod longitudines matutinales in toto arcu b g sunt aequales aggregationi earum ambarum, et longitudines longituines ed. uespertinae in eo sunt superfluitas anguli medietatis diametri orbis reuolutionis super angulum diuersitatis, oportet ut sint longitudines uespertinae augmentatae manifesta additione, et longitudinum matutinalium continuitas eis non referatur aliqua ex eis additione, neque cum diminutione. Et quando mouetur centrum orbis reuolutionis a puncto g ad partem puncti d, minuitur angulus medietatis diametri orbis reuolutionis, et augmentatur angulus diuersitatis, et propterea quod longitudines matutinales in toto arcu g d sunt superfluitas anguli medietatis diametri orbis reuolutionis super angulum diuersitatis, et longitudines uespertinae in eo continuatae eis sunt aggregatio ambarum, oportet propter illud, ut sint longitudines matutinales diminutae manifesta diminutione, et longitudines uespertinae continuatae eis non proferantur cum additione, neque cum diminutione. Et quando mouetur centrum orbis reuolutionis a puncto d ad partem puncti a, minuitur angulus medietatis diametri orbis reuolutionis, et minuitur etiam angulus diuersitatis et propterea quod londitudines uespertinae in toto arcu d a sunt aggregatio duorum angulorum, et sunt longitudines matutinales in eo continuatae eis superfluitas anguli medietatis orbis reuolutionis super angulum diuersitatis, oportet propter illud, ut sint longitudines uespertinae diminutae manifesta diminutione, et longitudines matutinales in eo continuatae, non proferantur cum additione neque diminutione. Erunt ergo longitudines augmentatae manifesta additione ipsae matutinales in arcu a b, et uespertinae in arcu b g, et diminutae apparente diminutione, ipsae matutinales in arcu g d, et uespertinae in arcu a d. Erunt ergo propter illud longitudines uespertinae in arcu a d contrarie longitudinibus matutinalibus in arcu a b, quia istae uespertinae sunt diminutae manifesta diminutione, et istae matutinales augmentatae manifesta additione, et similiter longitudines uespertinae in arcu b g, et matutinales in arcu g d, quia sunt istae uespertinae augmentatae manifesta additione, et istae matutinales diminutae apparente diminutione. Reliquae autem longitudines continuatae eis, non merentur nomen contrarietatis, cum non proferatur aliqua earum cum additione neque cum diminutione. Longitudines autem matutinales in arcu a b, cum uerspertinis in arcu b g non sunt contrarie etiam, quoniam ipsae omnes sunt augmentatae manifesta additione, et similiter longitudines matutinales in arcu g d et longitudines uespertinae in arcu a d, quoniam ipsae omnes sunt diminutae manifesta diminutione. Longitudines uero matutinales in arcu a b cum longitudinibus uespertinis in arcu d g, non sunt etiam contrarie, quoniam istae matutinales sunt augmentatae, et uespertinae non proferuntur cum diminutione, et similiter longitudines matutinales, quae sunt in arcu b g, non sunt contrarie longitudinibus uespertinis in arcu a d, quoniam uespertinae in arcu a d sunt diminutae apparente diminutione, et matutinales in arcu b g non proferuntur cum additione. Longitudines ergo contrariae secundum ueritatem sunt matutinales in arcu a b cum uespertinis in arcu a d, et uespertinae in arcu b g cum matutinalibus in arcu g, d. Qando ergo inueniuntur ex eis duae contrariae aequales punctum longitudinis longioris, diuidit arcum qui est inter duos medios solis in eis utrisque in duo media, sed longitudines aequales quae sunt continue istis, quamuis ponamus nos quod punctum longitudinis longio