Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 114

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 114 …

si ut obis deferens moueatur ad contrarium successionis signorum motu suo aequali in circuitu puncti z aequali in uelocitate motui centri orbis reuolutionis. Est ergo propter illud centrum orbis reuolutionis in longitudine propiori deferentis duabus uicibus in reuolutione una, sicut fuit illud in luna. Inuentio autem puncti in circuitu, cuius mouetur centrum orbis reuolutionis huius stellae motu aequali, est, quod ipse inuenit ipsum per hoc quod considerauit ei duas longitudines magnas contrarias, scilicet uespertinam et matutinalem, et medij solis in utrisque simul in puncto uno orbis signorum longitudo a loco longitudinis longioris eius quarta circuli. Inuenimus ergo per superfluitatem, quae est inter has longitudines magnas, quae est quantitas longitudinis puncti in circuitu, cuius est motus aequalis a centro orbis signorum hac uia. Sit diameter transiens per longitudinem longiorem et propiorem mercurij figurae praecedentis linea a g, et centrum orbis signorum punctum b, et centrum reuoluens centrum deferentis punctum z, et sit linea transiens per medium solis in duabus considerationibus linea b m, et sit centrum orbis reuolutionis in utrisque punctum e, et orbis reuolutionis circulus k l, et sint duae lineae tangentes ipsum duae lineae b k, b l, et continuabo duas lineas e k, e l, et continuabo punctum e cum centro orbis signorum per lineam b e. Et quoniam iam ostensum est, quod motus centri orbis reuolutionis aequalis, est aequalis semper motui solis medio, et quod medius solis aggregatur semper cum centro orbis reuolutionis super duo puncta longioris longitudinis et propioris ecentrici, est propter illud semper linea transiens per medium solis, aequedistans lineae transeunti per centrum orbis reuolutionis, et supponuntur simul ambae super lineam transeuntem per longitudinem longiorem et propiorem duabus uicibus semel in longitudine propiori. Protrahamus ergo ex puncto e quod est centrum orbis reuolutionis, lineam aequedistantem lineae b m transeunti per medium solis, et sit linea e h, erit ergo punctum h existens punctum circa quod mouetur centrum orbis reuolutionis motu aequali. Et propterea quod unusquisque duorum angulorum k b m, l b m est notus, erit angulus k b l totus notus, ergo medietas eius, et est angulus t b l, est nota, ergo est linea e l nota per quantitatem qua est linea b e nota, et propterea quod unusquisque duorum angulorum e b l et m b l notus, erit angulus e b m notus, et ipse est aequalis angulo b e h, ergo angulus b e h est notus, et angulus h est rectus, ergo linea b h est nota per quantitatem qua est linea b e 60. partes, et medietas diametri orbis reuolutionis per eam iterum est nota. Iam autem fuit ostensum in figura quae praemissa est, quod per illud quo medietas diametri orbis reuolutionis est nota, est linea b z nota, ergo linea b h est nota per quantitatem qua linea b z est nota, et per quam medietas diametri orbis reuolutionis est nota, prouenit ergo quod punctum h, et est centrum motus aequalis, diuidit lineam quae est inter centrum orbis signorum et centrum reuoluens centrum deferentis in duo media. Cognitio autem quantitatis lineae, quae est inter centrum deferentis et inter reuoluens ipsum, scitur per hoc, ut protrahatur in hac figura a puncto z, quod est centrum reuoluens centrum deferentis, perpendicularis super lineam a z g, quae sit sinea n z aequalis lineae a z, quae est composita ex medietate diametri deferentis, et illa linea quaesita, et sit super ipsam centrum deferentis punctum m, et continuabo lineam e z, et quoniam duae lineae h e, z n sunt conuenientes in reditione utrarumque in tempore uno, et duo anguli a h e, a z n sunt aequales, est, quod quando mouetur longitudo longior deferentis per angulum a z n, mouetur centrum orbis reuolutionis in illo tempore per angulum a h e, et propterea quod est angulus n z h rectus, et angulus e z h approximat recto erit linea n z e fere recta, et est linea n z nota per quantitatem qua medietas diametri orbis reuolutionis est nota, et linea e z nota per illam quantitatem, quoniam est aequalis lineae e h, de qua nuper, ostensum fuit, quod est nota, ergo erit linea n z e tota nota, ergo medietas eius, et est linea m n, est nota, et iam fuit linea n z nota, ergo remanet linea m z nota. Inuenit ergo lineam aequalem unicuique duarum linea