Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 130

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 130 …

anguli diuersitatis, quae est propter ecentricum ad diminutionem eius ab eo, et fabricauit rem secundum hoc quod sit punctum z punctum stationis stellae, uerum res non est sicut dixit, erit autem punctum stationis stellae punctum quod secat de orbe reuolutionis linea egrediens secundum proportionem motus longitudinis uisibilis ad motum diuersitatis reuolubilis, non ad motum diuersitatis uisibilis, quod est, quia iam ostensum est per demonstrationem certam, quod quando producitur a centro orbis signorum linea secans or bem reuolutionis, et est proportio medietatis eius quod cadit de ea in orbe reuolutionis ad illud quod cadit de ea extra ipsum, sicut proportio anguli quem abscidit apud centrum orbis signorum ad angulum qui est apud centrum orbis reuolutionis suae in illo tempore, tunc illud punctum super quod secat haec linea circumferentiam orbis reuolutionis apud propinquitatem propinquiorem eius, est punctum in quo apparet stella stans. Manifestum est ergo, quod omnis arcus qui secatur de orbe reuolutionis a parte illius puncti ad partem longitudinis longioris, est arcus directionis stellae, et omnis arcus qui absciditur ad partem longitudinis propioris, est arcus retrogradationis, et haec quidem demonstratio est secundum communitates, quasi ubicunque sit centrum orbis reuolutionis in circumferentia ecentrici, non appropriatur ei in orbe ecentrico locus. Nam si producatur ad or bem reuolutionis linea alia secans ipsum, et sit proportio medietatis eius quod cadit de ea intra or bem reuolutionis ad illud quod cadit de ea extra ipsum, sicut proportio illius anguli apud centrum orbis signorum ad angulum qui est apud centrum orbis reuolutionis cum additione diuersitatis super ipsum, aut diminutione ab eo, sicut dixit, erit tunc illud punctum per aestimationem eius longitudo stationis stellae, erit ergo arcus orbis reuolutionis qui est in eo, quod est inter duo puncta per comparationem ad punctum unum arcus directionis, et per comparationem ad punctum alterum arcus retrogradationis. Cum ergo stella est in illo arcu, oportet ut sit directa et retrograda in habitudine una, hoc uero est de manifestioribus impossibilibus. Sequitur ergo ex opere eius illo inuentione puncti stationis stellae, quando est in loco, qui non est transitus medius ecentrici, ut sit stella per opus eius illud directa, et uideatur retrograda, aut sit per opus eius illud retrograda, et uideatur directa. Et similiter currit super eum autumnatio in inuentione longitudinum punctorum stationis stellae a longitudine propiori uisibili, quando est centrum orbis reuolutionis super puncta alia ab istis punctis quatuor, scilicet longitudine longiori et propiori, et duobus punctis transitus medij, quod est, quia ipse dicit, qualiter inueniantur istae longitudines ex longitudinibus quas ipse inuenit punctis stationum, quando est centrum orbis reuolutionis super ista puncta quatuor, ita, quod ponit proportionem superfluitatum in partibus harum longitudinum quae sunt punctis stationum secundum superfluitates longitudinum centri orbis reuolutionis a centro orbis signorum, quod est, quia ipse dixit in capitulo 7. huius tractatus, quia secundum has longitudines proprie inuenitur diuersitas in stationibus. Haec autem res non certificatur, imo inuenitur contrarium illius ex hoc, quia possibile est, ut mutentur longitudines centri orbis reuolutionis a centro orbis signorum, et non alterentur etiam puncta stationis a longitudine propiore uisibili, et illud est, quia si nos posuerimus orbem reuolutionis a b g circa centrum d, et centrum orbis signorum punctum e, et continuemus lineam a d m e, et protraxerimus lineam b g e secundum quod sit proportio medietatis b g ad lineam g e, sicut proportio motus longitudinis uisibilis ad motum diuersitatis reuolubilis, erit tunc punctum g punctum stationis stellae longitudini e d, et protrahamus a puncto b lineam aequiedistantem lineae a e, quae sit linea b z, et signemus super arcum b h z punctum h, et continuemus ipsum cum puncto g per lineam g h, et faciamus ipsam penetrare donec occurrat lineae a e super punctum t, et propterea ergo quod linea b z est aequedistans lineae a e, erunt duo trianguli b g l, e g t similes, ergo erit proportio lineae g h ad lineam t g maior proportione lineae b g ad lineam e g. Si ergo fuerit longitudo centri orbis reuolutionis in parte orbis ecentrici a centro orbis signorum, sicut longitudo eius a puncto t scilicet, sicut linea d t, erit possibile ut sit punctum stationis stellae in illa longitudine d t, sicut est ei in longitudine d e, et sit longitudo eius a puncto longitudinis propioris uisibilis quod est