Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 135

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 135 …

decliuior ad meridiem, et in longitudine quidem propiori decliuior ad septentrionem. Sed quando cursus utriusque in longitudine aequatus, scilicet centri orbis reuolutionis, est in duobus nodis, tunc erunt longitudines, quarum summa a longitudine longiori aut propiori a duobus lateribus orbis reuolutionis ambarum est quarta circuli simul in superficie orbis signorum, et erit cursus utriusque in longitudine propiori orbis reuolutionis in ultimo diuersitatis a cursu utriusque in longitudine longiori, et erit declinatio longitudinis propioris cum stella ueneris quidem, quando est in nodo, qui est in medietate circuli quae est ad diminutionem, et est ille super quem sunt transitus ad plagam meridianam ab ecentrico ad meridiem semper a superficie orbis signorum, et quando est in nodo contrario ei ad septentrionem semper ab ea. In stella autem mercurij est econtrario illius quidem cum est in medietate circuli, quae est ad diminutionem ad septentrionem semper ab ea, sed cum est in nodo opposito ei, tunc ad meridiem semper. Significauit ergo ei illud, quod declinationes duorum orbium eorum ecentricorum sunt motae, et redeunt in motibus earum cum reditione reuolutionum duorum orbium reuolutionis earum, donec centra duorum orbium reuolutionis, quando sunt in duobus nodis, fiunt ambo in superficie orbis signorum, et quando sunt in longitudine longiori aut propiori ecentrici, tunc sunt in ultimo longitudinis ab orbe signorum, in uenere quidem in septentrione semper ab eo. Duo uero orbes reuolutionis eorum faciunt duos modos diuersitatis, quorum unus est in duobus nodis orbis ecentrici, et secundus in longitudine longiori et propiori. Nam ipsi duo faciunt declinare duas diametros transeuntes per longitudinem longiorem et propiorem, quae uidentur ultima declinatione ambarum, quando sunt in duobus nodis, et ponunt duas diametros orthogonaliter erectas super eas ambas in superficie orbis signorum, et mouent istas duas diametros ultima reflexione ambarum, quando sunt in longitudine longiori aut propiori ecentrici, et ponunt illas duas diametros transeuntes per longitudinem longiorem et propiorem in superficie ecentrici, et non nominatur iste modus diuersitatis reflexio, nisi ad distinguendum inter ipsum et modum secundum. Modus autem secundum quem currit res in ordine harum diuersitatum in latitudine, est in stellis quidem tribus, scilicet Saturno et Ioue et Marte, quod orbes eorum ecentrici sunt declinati a superficie orbis signorum, et super centrum eius super diametros transeuntes per fines septentrionales et meridianos declinatione fixa immobili, per quos utrosque duo cursus diametrales orbium reuolutionum permutantur in latitudine ad septentrionem et ad meridiem ab orbe signorum. In sectione quidem ecentrici longiore a terra ad septentrionem semper, et in sectione propinquiore a terra ad meridiem semper, et quod orbes reuolutionum eorum sunt declinati a superficie orbis ecentrici super centra ipsorum, et super diametros transeuntes per longitudinem longiorem et propiorem quae uidentur, et quod longitudo propior uisibilis cuiusque eorum est posita super circumferentiam circuli parui, cuius centrum est in superficie orbis ecentrici, et est erecta super eam orthogonaliter, et isti circuli sunt aequales recessionibus in latitudine, et mouetur illa propinquitas propior super circumferentiam horum circulorum paruorum secundum aequalitatem motus aequalis motui longitudinis mediae, et redit per motum suum superficies orbis reuolutionis in reuolutione quidem sua in quarta prima huius circuli, a superficie orbis ecentrici ad plagam septentrionalem eius, et in quarta secunda a plaga septentrionali ad superficiem ecentrici, et in quarta tertia ab illa superficie ad plagam meridionalem, et in quarta quarta a plaga meridionali ad locum a quo incepit, scilicet superficiem orbis ecentrici. Inceptio autem huius separationis et reditionis eius in unaquaque harum stellarum trium est a nodo, qui est in medietate circuli, qui est ad directionem scilicet super quam sunt transitus ad plagam septentrionalem orbis ecentrici, et sunt extremitates harum diametrorum quidem, quando centrum orbis reuolutionis est in duobus nodis in superficie orbis ecentrici. Et quidem, quando est in longitudine longiore aut propiore in ultimo declinationis earum ab ea. In longitudine quidem longiore ecentrici fit longitudo propior uisibilis in ultimo longitudinis a superficie ecentrici in septentrione. In longitudine uero propiori in ultimo longitudinis ab ea in meridie, diametri uero eorum erectae super has diametros orthogonaliter, faciunt semper aequedistantiam superficiei orbis signorum, et si reflectantur ab ea, earum reflexio est insensibilis. Duorum uero ecentricorum duarum stellarum declinationes mouentur ad partem ad quam mouetur centrum orbis reuolutionis in latitudine, cum quidem centrum orbis reuolutionis est in longitudine longiori ecentrici, tunc sunt in ultimo longitudinis suae ab orbe signorum, et mouentur cum eo ad superficiem orbis signorum. Cum ergo perueniunt ad nodum,