Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 145

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 145 …

saturno quidem est 11. partes, et in ioue quidem 10. partes, et in marte 11. partes et medietas partis, cum propinquitate, et in uenere quidem 5. partes, et in mercurio quidem 10. partes, et praeparatur in stella ueneris solum, propterea quod quantitas arcus d b in ea est minor maiore latitudine sua, et illud est, quia latitudo eius ab orbe signorum signoum ed., quando ortus eius aequatus est in uno duorum nodorum orbis ecentrici, scilicet in principijs signi piscis, aut in principijs signi uirginis, et est in longitudine propiore orbis reuolutionis suae 6. partes et tertia partis, et illud est plus latitudinis eius, et est plus 5. partibus, quae sunt quantitas arcus d b, ut oriatur cum diluculis, et est abbreuiata a longitudine propiori orbis reuolutionis suae. Est ergo locus eius uerus ad partem successionis signorum a loco solis, sicut si sit super circumferentiam horizontis super punctum m huius figurae, et locus eius uerus super punctum n orbis signorum, et est latitudo eius, et est arcus m n maior arcu b d, et illud est, quia non praeparatur in alia harum stellarum, quoniam quantitas arcus b d in unaquaque reliquiarum est maior maiori latitudine eius. Et postquam declaratum est ei illud, uoluit uidere, si illud quod inuenit ex proprietatibus in apparitionibus ueneris et mercurij et occultationibus utriusque, sit conueniens radicibus politis utrisque, quod est, quia  in stella ueneris tempus quod est ab occasu eius uespertino ad ortum eius matutinum, tunc quidem, quando est in initijs piscis, est quasi duorum dierum, et quando quidem est in initijs uirginis, est 16. dies. In stella autem mercurij, quando est in principijs scorpionis eius apparitionis uespertinae, destruuntur et euanescunt, et quando est in principijs signi tauri, tunc apparitiones eius matutinae euanescunt et destruuntur, et declaratio eius praeparatur secundum hunc modum. Iterabo ergo figuram praecedentem, et ponam ipsam figuram occasus uespertini, et sit stella ueneris in occasu suo super punctum h, et locus eius uerus ex orbe signorum punctum k, et quoniam in initijs signi piscis, et est in quo, quando stella ueneris est ex longitudine propiori orbis reuolutionis, est in maiori latitudine sua in septentrione, et illud est 6. partes et tertia partis, tunc arcus k h est notus, et angulus e est notus secundum propinquitatem, quoniam est propinquius angulo qui est a puncto k dato, quoniam est super horizonta, et angulus k est rectus, erit secundum quod ostensum est in figura praecedenti, arcus e k notus. Et similiter etiam, propterea quod latus b d est notum, et duo anguli b et e sunt noti, est, quod latus d e est notum, remanet ergo arcus d k, et est illud quod est inter duo loca stellae et solis uera, notus. Longitudo ergo loci stellae ueri, et est punctum k a longitudine propiori orbis reuolutionis est nota, et per simile huius inuenit etiam longitudinem eius ab ea in ortu suo matutino. Sciuit ergo ex illo quantitatem arcus quam abscidit stella ex partibus orbis signorum in tempore quod est inter occasum eius uespertinum, et inter ortum ipsius matutinum. Exiuit ergo ei quantitas huius arcus pars una et quarta partis, et stella ueneris abscidit hanc quantitatem de partibus orbis reuolutionis quasi in duobus diebus, et per simile illius ostenditur quantitas temporis quod est inter duas apparitiones, quando est in initijs uirginis, ueruntamen latitudo stellae est tunc meridiana, et est quantitas sex partium et tertia partis. Est ergo quasi stella sit in hac figura super punctum t circumferentiae horizontis, et locus eius uerus, et est principium uirginis super punctum l orbis signorum, et latitudo eius l t. Declaratur ergo per simile eius quod praemissum est ex demonstratione quantitas arcus d l, et est longitudo eius quod est inter duo loca stellae et solis uera in occasu eius uespertino. Et similiter etiam sciuit quantitatem eius in ortu ipsius matutino, et inuenit ex illo per simile eius quod praemissum est, quantitatem arcus orbis reuolutionis quem abscidit stella ueneris in tempore quod est inter has apparitiones, exiuit ergo ei quantitas harum partium orbis reuolutionis 10. partes, et stella abscidit illud quasi in 16. diebus. completa est eius declaratio. Stella autem mercurij, quando est in initijs scorpionis, tunc apparitiones eius uespertinae destruuntur et pereunt, et quando est in initijs tauri, tunc apparitiones eius matutinae destruuntur et pereunt, illud enim declaratur secundum hunc modum. Iterabo ergo figuram praecedentem, et intendam ad