Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 24

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 24 …

tas, et neque in re parua, et inuenimus iudicium gnomonum umbrae in quibuscunque partibus ponantur terrae, et caeterorum habentium armillas, sicut iudicium centri terrae ueri, et uidentur res quae uidentur per considerationem cum eis, et reuolutio umbrae conueniens rebus positis ad res quae apparent, sicut si esent supra punctum medij terrae, et significatio manifesta, quod hoc sit sicut diximus, est quod superficies quae egrediuntur ex uisibus nostris in omni loco quae nominantur horizontes, secant semper sphaeram coeli totam in duo media, et non esset possibile, ut illud es set magnitudo terrae sensata quantum ad spacium coeli, et neque esset nisi superficies, quae transit super centrum terrae, sola secans sphaeram in duo media. Superficies uero quae transiret super quemlibet locum superficiei terrae, quicunque esse, faceret semper partes quae essent sub terra maiores eis, quae supra eam essent, et nos non uidemus ita.

⟨II.5⟩ Quod terra non habeat motum localem.

ET per simile eius quod iam declaratum est in eis quae praemissa sunt, quod terra non est egrediens a centro declaratur, quod non est possibile, ut sit terrae motus ad aliquam partium, neque motus localis omnino a centro, quoniam si foret, acciderent illa accidentia quae acciderent, si esset locus eius extra medium, et propter hoc uidi, quod perscrutari de causis motus ad medium iterum est superfluum, cum iam demonstratum sit semel, quod terra sit in medio mundi, et quod grauia omnia redeunt ad ipsam, et leuis quod apparet ex eis, quorum appropinquat acceptio in inuentione eius quod diximus, est, quod cum eo quod ostendimus, quod figura terrae est sphaerica, et locus eius est medium totius, est quod motus corporum grauium proprij eius, et partes motus in omni hora et in omni loco terrae sunt secundum rectos angulos super superficiem ponderatam egredientem ad locum casus super contactum. Manifestum est ergo, cum hoc sit secundum quod diximus, quod ipsa peruenienient per motus suos ad centrum, si non superficies terrae resisteret eis, et perhiberet ea, quoniam linea recta quae transit super centrum a loco, in quo superficies tangit sphaeram, est iterum secundum rectos angulos super superficiem. Et illi quidem, qui aestimauerunt, quod de mirabilibus est, ut corpus terrae non sit sustentatum super aliquod, et non subiungatur et inferius descendat propter multitudinem suae grauitatis, errauerunt, quia posuerunt comparationem per id quod accidit eis, non per id quod comitatur totum. Et si ipsi scirent, quod comparatio terrae apud corpus continentis, est comparatio puncti et centri, non uiderent hoc esse mirum, quoniam ipsi uident quod possibile est hoc modo, ut sit illud quod est in fine paruitatis per comparationem ad illud, quod est in fine magnitudinis retentum propter illud quod est in fine magnitudinis similium partium, ita, ut sit illud quod est in fine paruitatis remanens in suo loco, et impellatur per illud quod est in circuitu eius ex omnibus partibus eius, quod est in fine magnitudinis in pulsione simili et aequali, quoniam mundus in seipso non habet superius neque inferius, quemadmodum neque imaginatur illud in sphaera. Corpora autem quae sunt in eo per quantitatem motuum eorum propriorum naturalium parua uadunt quae ex eis sunt leuia subtilia ad manifestam mundi superficiem, scilicet continentem ipsum, Quare aestimant, quod motus eorum ad superiora est, et hoc est apud omnes homines, quoniam illud quod est super capita nominatum supra, est in partes superficiei continentis. Verum grossa grauia intendunt ad centrum, et aestimant, quod cadant ad inferiora, quoniam id quod sequitur pedes omnium hominum, nominatum inferius est in parte centri terrae, et propter illud aggregantur in circuitu medij ex impulsione ad inuicem ex omnibus partibus impulsione aequali simili, et propter hoc res graues si sint paruae, consequuntur totalitatem terrae, licet magna sit quantitas eius apud quntitatem eius quod uenit ad eam, quoniam ipsa est fixa, recipiens totum quod cadit ad eam ab omnibus partibus. Et si terrae et corporibus grauibus, quae sunt praeter ipsam, inesset motus unus communis, terra superfluitatem suae magnitudinis et grauitatis uinceret omne quod est praeter eam, quare inferius descenderet et dimiteret animalia, et quae sunt praeter eam de rebus grauibus, et penetraret uelociter omnia quae continent ipsam et corpus coeli omnino. Verum aestimare hoc et similia est risus, uerum tamen quidam postquam non fuit apud eos quo contradicerent huic sententiae, concedunt illuo, et aestimant, quod si ipsi dixerint, quod coelum non mouetur, et quod terra mouetur super axem unum ab oriente ad occidentem, et quod reuolutio eius est in omni die reuolutio una fere secundum propinquitatem, aut quod coelum et terra simul mouentur super axem unum, sicut diximus, et per quantitatem qua unum eorum consequitur alterum, non erit aliquid contradiens illi, et erit sermo eorum secundum eorum aestimationem sufficiens. Et