Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 53

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 53 …

tis orthogonaliter super superficies suas, et imaginabimur unam earum orbem signorum, et alteram or bem meridiei transeuntem per duos polos orbis signorum, et duos polos aequatoris diei, et inueniemus super hanc propter latus quadrati duo puncta, quae distinguunt duos polos orbis signorum, et figemus in eis simul duos paxillos rotundos aequales, in grossitudine aequales, penetrantes a duabus superficiebus, scilicet extrinseca et intrinseca, fixos in eis utrisque, et componemus in eis ambabus armillam aliam deforis, cuius superficies concaua contingat superficiem duarum armillarum intrinsecarum gibbosam ab omnibus partibus tactu uero, et ponemus eam facilis reuolutionis et transitus in longitudine super duos polos orbis signorum quos diximus. Et similiter componemus armillam aliam iterum in eis ambabus deintus secundum illud exemplum, cuius superficies iterum gibbosa contingat ab omnibus lateribus suis superficiem illarum duarum armillarum concauam tactu uero, et sit facilis reuolutionis et transitus sicut altera, et tolleret ut reuoluatur in longitudine super istos duos polos secundum multitudinem armillae quae est deforis. Et diuidemus hanc armillam quae est deintus, et armillam quam nos ereximus loco circuli orbis signorum in partes, per quas de consuetudine nostra est, ut diuidamus circumferentiam circuli, et sunt 360. partes, et in illud in quod possibile est diuidere has partes ex partibus, et componemus iterum in hac armilla, quae deintus est, compositione decenti armillam aliam subtilem paruam, in qua sint duo foramina secundum diametrum eminentia super superficiem armillae, in qua praeparentur ut reuoluantur in superficie illius armillae uersus unumquenque duorum polorum narratorum propter illud, quod est necessarium de consideratione latitudinis. Et postquam factae erunt armillae istae secundum quod narrauimus, perueniemus ad arcum, qui est inter duos polos polum orbis signorum, et polum aequatoris diei, cuius quantitatem iam ostendimus in ilis quae praemissa sunt. Accipiemus ergo quantitatem eius ab unoquoque duorum polorum orbis signorum in orbe meridiei, de quo aestimatur, quod ipse sit descriptus super polos, et ponemus illic duas notas oppositas, et componemus eas iterum in duobus polis fixis in armilla alia simili armillae meridiei, quam narrauimus in tractatu primo in considerationibus arcus orbis meridiei inter duos tropicos, ut cum haec armilla fixa fuerit in illo loco, in quo fuit illa, scilicet cum fuerit erecta supra superficiem horizontis, et secundum altitudinem poli loci, in qua sit consideratio, et fuerit in superficie orbis, qui est uere orbis meridiei, sit reuolutio armillarum, quae sunt intra ipsam in circuitu duorum polorum aequatoris diei ab oriente ad occidentem, sequens motionem localem motus totius primi. Cum ergo praeparauerimus instrumentum, secundum hunc modum considerabimus. Cum ergo praeparabit, ut sint sol et luna apparentes simul supra terram, ponemus armillam, quae est extrinseca armillarum considerationis, currens super duos polos orbis signorum super partem, in qua inuenitur sol in illa hora cum ultimatae propinquitatis, et reuoluemus armillam quae transit super duos polos ad hoc, ut fiat sectio duarum, quae est super partem solis opposita soli secundum ueritatem, tunc enim obumbrabunt seipsas totas duae armillae, scilicet armilla orbis signorum, et armilla quae transit per polos ipsius, quod si fuerit loco solis aliqua stellarum quae consideratur, et cuius locus scitur, reuoluemus armillam quae transit ad hoc, ut cum unus duorum circulorum fuerit super unum duorum laterum armillae quae est deforis in illa parte, in qua est stella ab orbe signorum, uideat etiam stellam in hac armilla a latere altero opposito huic lateri, quod est coram ea quasi ipsa sit annexa duabus superficiebus duarum armillarum simul in superficie quae transit per ipsas ambas, deinde perueniemus ad armillam aliam quae est inter armillas considerationis diuisa, et reuoluemus eam uersus lunam, aut uersus aliam stellarum de illis, cuius uolumus considerationem usquequo cum affirmatione nostra cum instrumento loci solis aut alterius de eis, super quae praeparatur consideratio, uideamus iterum lunam et quod uoluerimus de stellis per duo foramina simul, quae sunt in armilla subtili composita in armilla intrinseca diuisa. Nos enim taliter sciemus locum lunae et alterius stellarum quae quaeritur in longitudine partium orbis signorum ex partibus armillae, quam aestimauimus orbem signorum, et diuisimus in potentia secundum diuisionem eius, et sciemus quanta sit elongatio lunae aut stellae a superficie orbis signorum ad septentrionem, aut ad meridiem in orbe descripto super duos polos orbis signorum ex partibus quae reperiuntur in armilla diuisa intrinseca per numerum qui est inter medium foraminis, quod sequitur stellam ex duobus foraminibus, quae sunt in armilla parua et inter lineam, quae est diameter orbis signorum transiens per locum stellae in ipso.