Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 54

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 54 …

⟨IV.2⟩ De diuersitate secunda quae accidit lunae.

ET postquam praeparatum fuit ei hoc instrumentum secundum hunc modum, assiduauit considerationem lunae cum eo in reliquis elongationibus eius a sole, cum est in medio coeli ascendens, ita, ut non sit ei diuersitas aspectus in longitudine, erit ergo propter illud locus uisibilis in orbe signorum ipsemet locus eius uerus. Inuenit ergo locum eius extractum per considerationem quandoque conuenientem loco eius egredienti per computationem, et quandoque diuersum ei, et diuersitas quandoque fuit parua, et quandoque fuit multa, et illud est, quoniam inuenit locum eius per considerationes apud oppositiones et coniunctiones per medium et conuenientem ei, quod ipse comprehendit propter eclipses, et ei, quod exiuit iterum per computationem, et cum fuit in longitudine longiori aut propinquiori orbis reuolutionis suae, et fuit in reliquis longitudinibus suis a sole, non inuenit iterum diuersitatem inter locum eius comprehensum per considerationem, et inter locum eius egredientem per computationem, et inuenit, quando fuit luna in transitu medio orbis reuolutionis suae, diuersitatem inter comprehensum per considerationem, et inuentum per computationem, et inuenit hanc diuersitatem maiorem quae erit, cum luna est in quadratura quadraturam ed. solis, et est in transitu suo medio orbis reuolutionis suae, scilicet, cum est centrum orbis reuolutionis secundum longitudinem quartae circuli a medio solis, et est luna super lineas contingentes or bem reuolutionis, et illud est, quoniam ipse inuenit, si diuersitas fuerit diminuta, locum lunae magis diminutum, eo quem exigit computatio, et si est addita, inuenit locum magis additum, eo quem exigit computatio. Significauit ei ergo illud, quod diuersitas eius est maior ea quam computatio exigit, et illud non erit, nisi ita, ut sit centrum orbis reuolutionis propinquius centro orbis signorum, quoniam magnificatur propter illud angulus diuersitatis, et quoniam magnificatio eius finitur apud unamquanque duarum quadraturarum, oportet ut sit centrum orbis reuolutionis tunc propinquius quod est centro orbis signorum, et illud praeparatur ita, ut centrum orbis reuolutionis moueatur super orbem egredientis centri, erit ergo in longitudine eius longiore apud oppositionem et coniunctionem, et in propinquitate ipsius propinquiori in unaquaque duarum quadraturarum, et quia fuit in propinquiore propinquitate eius ad terram in unaquaque duarum quadraturarum, significauit ei illud, quod ipsum secat or bem egredientis centri in mense medio lunari duabus uicibus, et istud non praeparatur nisi ita, ut centrum orbis egredientis centri moueatur in circuitu centri orbis signorum ad diuersitatem continuitatis signorum per quantitatem quam addit duplum longitudinis mediae, scilicet longitudinis centri orbis reuolutionis a medio solis supra motum suum medium in latitudine, et demonstrabo illud per exemplum secundum hunc modum. Ponam itaque circulum signorum circulum a b g d, et circulum orbis decliuis circulum a z h, et duos nodos duo puncta a et g, et centrum horum duorum orbium, scilicet centrum terrae punctum e, et duo puncta a et g orbis decliuis, quae sunt duo nodi, moueantur in circuitu orbis centri signorum, et ad diuersitatem successionis signorum per quantitatem qua superat motum in longitudine motus in latitudine, et illud circiter tria minuta in die uno, et sit sectio communis circulo orbis decliuis, et circulo transeunti per duos polos eius, et per duos polos orbis signorum linea z e h, et secet circulus iste transiens per polos orbis signorum supra punctum b, et sit orbis egredientis centri deferens centrum orbis reuolutionis circulus z l in circuitu centri n, et longitudo eius longior sit punctum z, et est punctum longitudinis longioris deferentis, et medius solis in coniunctione, aut nadir medij eius in oppositione de orbe signorum sit supra punctum b. Cum ergo mouetur centrum orbis reuolutionis in circuitu centri orbis signorum ex puncto z secundum succesionem signorum, et est motus latitudinis et est in superficie orbis decliuis, moueatur punctum a eius secundum contrarium successionis signorum. Accidit ergo ex superfluitate motus centri orbis reuolutionis per comparationem ad superficiem orbis signorum, et moueatur sol per motum suum medium ex puncto b ad punctum k, scilicet angulo b e k, et moueatur centrum deferentis scilicet punctum n ad diuersitatem successionis signorum per motum lineae z n e ad punctum o, et permutatur longitudo longior deferentis scilicet punctum z ad punctum m circumferentiae orbis decliuis, et erit angulus z e m quem mouet cum angulo b e k, quem mouet sol per medium in illo tempore aequalis semper