Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 56

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 56 …

uolutionis in longitudine longiori aut propinquiori ecentrici, aut fuit luna in transitu medio orbis reuolutionis, non fuit ei diuersitas. Significauit ergo illud, quod diameter orbis reuolutionis transiens per longitudinem longiorem et propiorem, non semper recte respicit per motum centri orbis reuolutionis centrum orbis signorum, imo semper recte respicit punctum, cuius elongatio a centro orbis signorum est aequalis elongationi centri deferentis ab eo ad contrarium partis eius, et demonstrabo illud per exemplum secundum hunc modum. Sit orbis deferens orbem reuolutionis circulum a b g d in circuitu centri e, et centrum orbis signorum sit punctum z, et sit linea transiens per longitudinem longiorem et propinquiorem linea a g, et sit orbis reuolutionis circulus h t, et centrum eius sit supra punctum a quod est longior longitudo, et longitudo longior eius sit punctum h, et longitudo eius propior sit punctum t. Cum ergo fuerit centrum orbis reuolutionis super hoc punctum, ubicunque fuerit luna in orbe reuolutionis suae, non erit inter duo loca eius comprehensa per considerationem et per computationem diuersitas penitus. Cum ergo permutatur centrum orbis reuolutionis per motum ad partem puncti b, quod est in sextilitate medij solis, inuenitur diuersitas inter duo loca eius comprehensa per considerationem et computationem, et non cessat haec diuersitas addi, usquequo perueniat centrum orbis reuolutionis super punctum b secundum quod est in figura, erit enim diuersitas tunc inter locum eius comprehensum per considerationem, et inter locum eius comprehensum per computationem maior, quae erit praecipue, cum luna fuerit in longitudine longiori aut propinquiori orbis reuolutionis suae, et erit diuersitas in longitudine eius propinquiori maior ea in longitudine eius longiori. Et si luna fuerit in uno duorum transituum mediorum orbis reuolutionis, non inuenietur inter duo loca eius diuersitas. Ponamus ergo centrum orbis reuolutionis super punctum b, et lunam in loco orbis reuolutionis suae, quae est inter longitudinem eius longiorem, et unum transituum eius mediorum sicut si ipsa sit super punctum k, et continuabo ipsum cum centro orbis signorum per lineam k z, linea ergo k z determinat locum eius uerum comprehensum per considerationem, cum non fuerit ei diuersitas aspectus in longitudine, et inueniemus eam ad succesionem signorum quasi ipsa sit super lineam n z, secundum quod est in figura, et continuabo centrum orbis reuolutionis cum centro orbis signorum per lineam z b l, erit ergo punctum l longitudo longior orbis reuolutionis et erit angulus diuersitatis l z n. Si ergo diameter orbis reuolutionis, quae est linea h t, non permutaretur a rectitudine sua cum puncto z, quod est centrum orbis signorum, ad rectitudinem suam ad aliud, esset longitudo longior orbis reuolutionis semper punctum unum circumferentiae suae, et non alteraretur, et esset locus lunae comprehensus per considerationem ipsemet locus eius comprehensus per computationem. At uero propterea quod diameter h t, cum separatur centrum orbis reuolutionis a duobus punctis a et g, recte dirigitur ad punctum aliud a puncto z, sicut ad punctum o secundum quod est in figura, ita, ut moueatur circulus orbis reuolutionis in circuitu centri e, et moueatur iterum punctum h, quod est longitudo longior, et reflectatur a rectitudine puncti z ad rectitudinem puncti o, secundum quod est in figura, ergo habebit tunc orbis reuolutionis duas diametros, quarum una quae est linea h t, recte respicit punctum o, et secunda linea l m, et est illa, quae recte respicit centrum orbis lignorum, et duo puncta eius l m semper permutantur super circumferentiam orbis reuolutionis, et duo puncta diametri primae h t semper manent fixa super circumferentiam orbis reuolutionis et punctum eius h, est quo terninantur motus lunae in orbe reuolutionis suae. Cooperiunt ergo se istae duae diametri, cum fuerit centrum orbis reuolutionis super unum duorum punctorum a et g, et elongantur eorum extremitates per abscisionem, cum mouetur centrum orbis reuolutionis ab his duobus punctis, et maior elongatio, quae est inter ambarum extremitates, erit, cum fuerit centrum orbis reuolutionis super unum duorum punctorum b et d, quae sunt prope sextilitatem medij solis et eius triplicitatem, erit ergo propter illud elongatio lunae in orbe reuolutionis suae ab his duobus punctis, scilicet duobus punctis h l, diuersa per quantitatem arcus h l. Verum portio lunae accepta in aquatione eius non est nisi arcus h k, non arcus l k, cum per punctum h terminentur mo