Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 57

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 57 …

tus lunae in orbe reuolutionis suae, sicut diximus. Cum ergo ceperimus a parte puncti l quantitatem arcus h k, quasi sit ipse arcus h k l n, et continuauerimus punctum n cum centro orbis signorum per lineam z n, terminabit haec linea locum eius comprehensum per computationem, et linea h k terminabit locum eius per considerationem secundum quod posuimus illud prius, iam ergo fit locus eius per computationem ad successionem signorum a loco eius per considerationem. Et cum luna fuerit in eo, quod est inter longitudinem eius propiorem orbis reuolutionis suae, et unum transituum eius mediorum, quasi ipsa sit super punctum f, et continuauerimus ipsum cum centro orbis signorum per lineam z f, terminabit haec linea locum eius per considerationem, et portio eius assumpta ad aequationem eius non erit, nisi arcus h f, non arcus l f. Cum ergo separauerimus a parte puncti l arcum aequalem arcui h f, sicut est arcus l c, et continuauerimus punctum c cum centro orbis signorum per lineam z c, terminabit haec linea locum comprehensum per computationem. Iam ergo factus est locus eius per computationem ad contrarium successionis signorum a loco suo per considerationem. Et cum fuerit luna in uno duorum transituum eius mediorum, non erit ei diuersitas sensibilis propter paucitatem superfluitatis, quae est tunc inter duas lineas z f et 3 c, et cum permutatur centrum orbis reuolutionis ad punctum g, quod est longitudo propinquior, incipit diuersitas in descensione propter approximationem puncti l ad punctum h, et puncti m ad punctum t, donec peruenit centrum circuli orbis reuolutionis super centrum g, tunc enim cooperit diameter l m lineam h t, fiunt ergo propter illud duo puncta l et h punctum unum, et similiter punctum m et t, erit ergo propter illud locus eius comprehensus per computationem ipsemet locus eius comprehensus per considerationem. Cum ergo mouetur centrum orbis reuolutionis a puncto g ad partem puncti d, quod est super triplicitatem medij motus solis, incipit haec diuersitas addi, donec sit centrum orbis reuolutionis super punctum d, tunc enim haec diuersitas est maior quae est, sed est supra contrarium eius super quod fuit, cum centrum orbis reuolutionis fuit super punctum b, scilicet quia est locus eius comprehensus per computationem, cum luna est inter longitudinem eius longiorem et unum duorum transituum mediorum ad contrarium successionis signorum a loco suo comprehenso per considerationem, et cum est luna in eo quod est inter longitudinem eius propinquiorem, et unum duorum transituum mediorum est locus comprehensus per computationem ad partem successionis signorum a loco suo comprehenso per considerationem, et ad summam, diuersitas eius in duabus medietatibus ecentrici, quas determinat diameter a e g, est secundum proportionalitatem et assimilationem eius quod est in parte, diuersitas enim, quae est ei in medietate a b g, si exegerit diminutionem diuersitas, quae est in medietate a d g, exiget additionem. Et si illa exegerit additionem, exiget illa quae est in medietate a d g diminutionem, et postquam illud est ita, oportet ut abscidatur, quod punctum ad quod reflectitur diameter h t, semper sit super lineam a z g. Accipit ergo post illud ad ostendendam elongationem huius puncti a puncto z, scilicet centro orbis signorum unam ex considerationibus Abrachis, in qua fuit centrum orbis reuolutionis prope triplicitatem medij solis, et fuit luna in ea prope longitudinem propiorem orbis reuolutionis suae, quoniam haec diuersitas est magis apparens, quae fit in huiusmodi cursibus. Sciuit ergo locum lunae per considerationem in orbe signorum et ille super 21. partem et duas tertias partes piscis, et inuenit ei diuersitatem aspectus in longitudine circiter 13. minuta ad successionem signorum, et factus est locus eius secundum ueritatem propter illud super 21. partem et tertiam et octauam piscis, et inuenit locum eius per medium super 22. partes et 13. minuta, fuerunt ergo inter locum eius per medium, et locum eius per ueritatem 46. minuta. Oportet ergo secundum illud, ut sit luna abbreuiata a longitudine propiore orbis reuolutionis suae per sex partes et tertiam partis, et est arcus orbis reuolutionis, qui exigit 46. minut. quae reperit inter locum eius per medium et per ueritatem, et inuenit eam in diuersitate super 185. partes, et medietatem a longitudine longiori orbis reuolutionis. Pertransierat ergo ipsa longitudinem propiorem eius per 5. partes et medietatem partis. Iam ergo reflectitur longitudo propinquior media, scilicet, quae recte respicit punctum o figurae praecedentis rememorationis a longitudine propiori uera, scilicet quae transit per centrum orbis signorum et per aggregationem duorum arcuum simul orbis reuolutionis, scilicet sex partium et tertiae partis, et 5. partium et medietatis partis, et illud est 11. partes et medietas et tertia partis, et exemplicemus exemplum quo declaretur illud quod narrauimus de illo,