Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 58

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 58 …

et ostendamus cum eo locum puncti quaesiti, scilicet elongationem eius a centro orbis signorum. Ponamus ergo orbem egredientis centri deferentem circulum a b g in circuitu centri d, et centrum orbis signorum punctum e, et lineam transeuntem per duo centra lineam a d e g, et sit orbis reuolutionis circulus z m in circuitu centri b, et copulabo ipsum cum centro orbis signorum per lineam b t e, erit ergo punctum t longitudo propior, propterea ergo quod luna fuit in hora considerationis per ueritatem super 21. partem, et tertiam et octauam partis piscis, et locus eius per medium scilicet punctum b, secundum quod extraxit eum computatio, fuit super 32. partes et 13. minuta eius, erit locus eius per ueritatem abbreuiatus a loco eius per medium scilicet a puncto b per 46. minuta de orbe signorum. Ponamus ergo lunam super punctum h orbis reuolutionis, et continuemus duas lineas e h, b h, ergo angulus b e h est 46. minuta, et sequitur ob hoc, ut sit angulus e b h scilicet arcus t h orbis reuolutionis sex partes et tertia partis, et iam fuit, et computatio dat quod elongatio eius in hora considerationis a longitudine longiore media orbis reuolutionis eius fuit 185. partes et medietas partis, ergo longitudo propior media orbis reuolutionis est abbreuiata a luna per 5. partes et medietatem. Sit ergo super punctum m ita, ut sit illud quod est inter longitudinem propiorem mediam, quae est punctum m, et inter longitudinem propiorem ueram, quae est punctum t arcus t m, et illud est 11. partes, medietas et tertia partis. Si ergo nos fecerimus transire per duo puncta b m lineam, et fecerimus eam transire donec occurrat lineae a g super punctum n, erit hoc punctum ipsum, quod recte respicit diameter orbis reuolutionis transiens per longitudinem longiorem et propiorem medias, et scitur elongatio huius puncti a centro orbis signorum secundum hunc modum, et illud est, quod continuabimus centrum orbis reuolutionis cum centro deferentis per lineam b d, propterea ergo quod angulus b e d est notus, et duo latera eius b d, d e sunt nota, erit latus b e notum. Et similiter latus b h est notum, et angulus e b h est notus, et ille est 6. partes et tertia partis, et angulus h b m est notus, et ille est 5. partes et medietas, erit ergo angulus e b n totus notus, et illud est 11. partes et medietas et tertia, et angulus b e n notus, et latus b e notum, ergo oportet ut sit linea e n nota. Inuenit ergo eam 10. partes et 18. minuta, et est propinqua quantitati lineae e d, cum iam inuenerit quantitatem lineae e d 10. partes et 19. minuta, et illud est cuius uoluimus declarationem. Deinde post illud accepit unam de considerationibus Abrachis iterum, in qua fuit centrum orbis reuolutionis in transitu medio altero deferentis, et fuit luna in ea prope longitudinem suam longiorem orbis reuolutionis, et operatus est secundum operationem suam in consideratione praecedente, et inuenit lineam e n propinquam ei quod inuenit eam nuper, et dixit, quia inuenit eam iterum aequalem illi quantitati per considerationes alias plurimas praeter istas. Quare certificatum est apud eum per illud, quod diameter orbis reuolutionis in motu suo semper directe tendit ad punctum diametri a g, cuius elongatio a centro orbis signorum est proxima elongationi centri orbis deferentis ab eo, et illud est cuius uoluimus declarationem. Deinde post illud rememoratus est, qualiter inuenit propter motus lunae reuolubiles in hora posita cursum lunae rectum, scilicet locum eius uerum in orbe signorum, declarauit ergo illud secundum hunc modum. Sit orbis deferens or bem reuolutionis circulus a b g in circuitu centri d, et sit centrum orbis signorum punctum e, et linea transiens per longiorem longitudinem et propiorem linea a d e g, et longitudo longior sit punctum a et propior punctum g, et sit punctum ad quod recte dirigitur diameter orbis reuolutionis punctum n, et sit orbis reuolutionis circulus m z h t in circuitu centri b, et ponamus angulum, cuius elongatio a medio solis sit nota. Erit ergo propter illud angulus a e b notus, cum sit duplus anguli longitudinis, et sit luna in orbe reuolutionis suae supra punctum h, et continuabo centrum orbis reuolutionis cum centro orbis signorum per lineam b e, et faciam ipsam penetrare usque ad punctum z, er