Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 64

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 64 …

cessit scientia loci lunae uisibilis in orbe signorum in longitudine et latitudine, aut alicuius stellarum, ponemus lineam m n regulae m n super locum lunae uisibilem, aut stellae in orbe signorum scilicet ponemus lineam m n super illam partem circumferentiae circuli a b, et reuoluemus armillam a b uersus lunam aut stellam, donec uideamus eam in superficie sua, et tunc reuoluemus regulam z h in circuitu paxilli g d uersus stellam longitudinis, cuius et latitudinis scientiam intendimus, donec uideamus eam in superficie regularum, reuoluemus ergo tunc regulam z t in circuitu centri z, et aspiciemus ex duobus foraminibus, sciemus ergo tunc locum stellae in longitudine sicut praemissum est in luna. Et propterea quod omnium instrumentorum usitatorum in considerationibus diuisio non est possibilis in plura, nisi in minuta, et diuisio non est possibilis in minuta, nisi in armilla, cuius diameter est maior 12. palmis, et cotingit, quod quanto plus magnificatur armilla, sit difficile facienti eius rectificationem et ipsius diuisionem, et iterum graue assiduanti considerationem cum ea, praeparare eam secundum ueritatem eius quod uult ex ea. Oportet ut studiose utamur speculatione in instrumento, cum quo sit possibile, ut nos perueniamus per hanc armillam, cuius diameter est quasi sex palmorum ad illud ad quod perueniemus cum armilla, cuius diameter est 100. palmorum, aut plus, ut diuidatur in secunda, et erit secundum quod narro. Et est, quod ego assumam tabulam planam, cuius longitudo sit quasi 4. palmorum, et figura prope extremitatem eius, et in medio latitudinis ipsius paxillum ferreum subtilem, et firmabo eum in ipsa, ita, ut non moueatur, et accipiam regulam subtilem, et perforabo in extremitatibus eius duo foramina, et sit inter ea sicut medietas diametri armillae a b diuisae, et intromitam foramen unum super perpendicularem ferri subtilem, et intromittam in foramen secundum clauum acutae extremitatis, et firmabo eum in ipso, ut non moueatur, et lineabo in illa tabula portionem circuli, postquam posuero illam tabulam in podio eleuato a terra quasi palmo uno, et stringam eam in illo podio bene, ita, ut non moueatur. Et accipiam tabulam aliam planam iterum et ponam eam in podio secundo, cuius altitudo a terra sit altitudo prima, et continuabo regulas longas, donec perueniant omnes ex paxillo ferri ad hanc tabulam, quae est in secundo podio, et sit longitudo quae est inter duas tabulas, quae nobis possibile est, et ponam in extremitate harum regularum continuatarum clauum acutum, et intromittam extremitatem eius secundam super paxillum ferri fixum in tabula prima, et lineabo cum extremitate claui in tabula secunda portionem circuli, et diuidam portionem primam quae est in tabula prima per diuisiones armillae a b, et accipiam filum sericum tortum in ultimo subtilitatis, et faciam in extremitate eius circulum qui reuoluatur in paxillo ferri, qui est in tabula prima, et extendam ipsum super partes portionis circuli primi, et ubi cadit filum in portione secunda maiore, quae est in tabula secunda, signabimus illud in tabula secta in circumferentia portionis, deinde diuidemus illud quod est inter omnes duas lineas per illud quod poterimus de diuisionibus. Cum ergo ceciderit nobis in hora considerationis linea m n super partem supra quam cadit de circumferentia circuli a b, accipiemus cum circino subtilium extremitatum eius quod fuerit inter illam partem et inter lineam primam gradum ex gradibus, quae sint in circumferentia circuli, postea ponemus circinum et permutabimus tunc filum super partem portionis circuli maioris, qui est in tabula secunda, super quot secunda est de gradu, et haec est forma illius.

⟨V.1⟩ De inuentione quantitatis finis latidunis lunae.

ET quia uoluit scire finem latitudinis lunae ab orbe signorum, considerauit lunam cum duabus regulis quarum praecessit rememoratio, ita, quod ante inuenit lineam meridiei in superficie horizontis, et praeparauit instrumentum tali praeparatione, quod in ea fuit superficies earum duarum regularum superpositarum in superficie circuli meridiei, et reuoluit habentem duas tabellas uersus lunam, cum ipsa fuit in circulo meridiei, et locus eius uerus in orbe signorum in puncto tropici aestiui, et cum hoc fuit in longitudine sua longiori in septentrione ab orbe signorum. Esse autem eius in puncto tropici aestiui, fuit, ut circulus meridiei esset erectus super orbem signorum orthogonaliter, propter illud ergo fuit arcus latitudinis ex eo, et fuit locus eius uerus in orbe signorum locus eius uisibilis, et est in eadem electione, quod declinatio loci illius in orbe signorum ab aequatore diei est in fine propinquitatis ueritatis, quoniam superfluitas arcuum declinationis illic est parua. Quod ergo ingreditur de approximatione in loco lunae, non facit accidere in declinatione diuersitatem cui sit quantitas, de qua sit curandum, et propter illud iterum