Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 71

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 71 …

missa, quantitas arcus cui subtenditur diameter lunae circuli transeuntis per eam, cum ipsa est in longiori longitudine sua a terra in applicationibus. Hos autem terminos non oportet inquirere. nisi luna existente in sua propinquiore propinquitate orbis reuolutionis, ergo necessarium fuit ei declarare quantitatem arcus, cui subtenditur diameter lunae, cum ipsa fuerit in longitudine propiori in applicationibus. Declarauit ergo sicut illud praemissum est per duas eclipses lunares, quas considerauit luna existente in unaquaque ambarum prope longitudinem suam propiorem orbis reuolutionis. Inuenit ergo eam 35. minuta et tertia minuti, et per illud iterum sciuit quantitate arcus, cui subtenditur diameter umbrae in illa eadem longitudine, ergo inuenit eam partem unam et 32. minuta, et operatus est secundum quod quantitas huius circuli, scilicet circuli umbrae non diuersificetur in una longitudine lunae a terra, cum uere diuersificetur propter exitum centri circuli solis a centro mundi, ueruntamen diuersitas in ea est parua, propterea quod egressus huius centri non est plurimus, et propter illud non curauit de hac diuersitate, et iam quidem fuit ei declarata in eis quae sunt praemissa quantitas arcus, cui subtenditur diameter solis circuli magni transeuntis per ipsum, et illud est 31. minutum et tertia. Et similiter diuersificatur iterum iste arcus uere propter egressum centri circuli solis, ueruntamen eius diuersitas iterum est insensibilis. Aggregatum ergo ex duabus medietatibus duarum diametrorum lunarium est 33. minuta et 20. secunda, propter illud ergo cum fuerit in eclipsi solis inter duo centra solis et lunae quae uidentur 33. minuta et 20. secunda, tunc primum possibile est, ut sit situs lunae, qui uidetur super contactum solis, et lineauit ad illud exemplum secundum hunc modum. Sit portio circuli signorum supra quem sunt a b, et portio orbis decliuis supra quam sint g d, et ponantur cursus elipsium amborum aequedistantes, et sit centrum lunae in circulo decliui in tempore coniunctionis uisibilis punctum d, et locus eius uisibilis punctum e, et sit arcus d e diuersitas aspectus eius uniuersalis, et sit punctum a centrum solis, et sit arcus a e g circuli magni erecti super orbem decliuem orthogonaliter, qui est quantum ad sensum erectus iterum super orbem signorum, erit ergo arcus e g diuersitas aspectus in latitudine, et arcus g d diuersitas aspectus in longitudine, et sit punctum super quem contingunt se corpora duorum lunarium in illa coniunctione uisibili punctum z, ergo arcus a e est ille, qui est aggregatio duarum medietatum diametrorum duorum lunarium, cuius summam possibile est esse 33. minuta et 20 secunda, et arcus e g, qui est diuersitas aspectus in latitudine maior summa ad quam peruenire potest in toto quod de terra habitatur, scilicet ab ultima regione, cuius longior dies est 13. horae, usque ad ultimam regionem, cuius longior dies est 16. horae in propiori longitudinum lunae in applicationibus, postquam computatur cum diuersitate aspectus solis ab ea quidem parte eius, quae sequitur meridiem, est 58. minuta, et ab ea parte quidem eius quae sequitur septentrionem, est 8. minuta, et arcus g d, qui est diuersitas aspectus in longitudine, ut multum erit, cum fuerit arcus g e 58. minuta, 15. minuta, et cum fuerit quidem 8. minuta 30. minuta. Arcus ergo a e g maior summa ad quam possibile est peruenire, cum luna quidem fuerit septentrionalis a zenith capitis, et fuerit secundum maiorem diuersitatem aspectus eius, qui possibilis est ab eo quod sequitur meridiem est pars una et 31. minutum, et quidem quando est meridiana ab eo, et est secundum plus diuersitatis aspectus eius, quod est ab ea parte eius quae sequitur septentrionem est 41. minutum. Deinde ipse duplicauit hunc arcum, scilicet arcum a e g 11. et semis, propterea quod proportio eius ad arcum, quae est a nodo ad ipsum, est secundum propinquitatem proportio unius ad 11. et medium. Fuit ergo illud summa arcus qui est a nodo ad ipsum, cum arcus quidem a g est pars una et 31. minutum, 17. partes et 26. minuta, et erit cum arcu g d, qui erit tunc 15. minuta, 17. partes et 41.minutum, et cum quidem arcus a g est 41. minutum, est 7. partes et 52. minuta, et erit cum arcu g d, qui erit tunc 30. minuta 8. partes et 22. minuta. Propter illud ergo, quia longitudo loci lunae ueri in circulo decliui ab uno duorum nodorum est quidemm, cum fuerit septentrionalis a sole 17. pars et 41. minutum, et cum quidem est meridiana a sole, est 8. partes et 42. minuta tunc in regione posita in primis, cum est possibile, ut sit situs eius uisibilis, uidetur super contactum solis. Deinde post illud acceptum plurimum diuersitatis, quod est unicuique duorum lunarium, et aggregauit