Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 74

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 74 …

sunt 4. partes et 42. minuta, erunt partes quae colliguntur, quae sunt quinque partes et 55. minuta ipsae partes, quibus postponitur cursus in longitudine in minori tempore septem mensium, quod erit a cursu in tempore mediorum eorum, et minuuntur cursus in latitudine secundum hanc similitudinem a partibus latitudinis, qua aggregantur in tempore medio septem mensium, quae sunt 214. partes et 42. minuta, ergo in minori tempore quod est 7. mensium, consequuntur lunam de additione in latitudine in circulo decliui 208. partes et 47. minuta. Sed arcus magnus totus qui est inter duos terminos habentes eclipsim in luna in longitudine media circuli decliuis, scilicet terminum qui est, cum uadit ad unum duorum nodorum, et terminum qui est, cum separatur a nodo sequente ipsum, non est nisi 203. partes tantum. Non est ergo possibile, ut luna eclipsetur post minus tempus quod est quinque mensium, declarauit secundum hunc modum, et illud est, quia ipse comprehendit in primis quantitatem duarum medietatum duarum diametrorum lunarium in longitudine lunae media, sicut fecit in comprehensione duarum diametrorum lunae et umbrae, inuenit ergo illud 32. minuta et 20. secunda. Deinde comprehendit etiam arcum orbis decliuis, quem perambulat luna per motum suum uerum in maiori tempore quinque mensium, quod est secundum quod praecesit, et sciuit quantitatem cuiusque duorum arcuum aequalium transeuntium per duas extremitates huius arcus circuli transeuntis per duos polos orbis signorum et illud est 55. minuta fere, et illud est maius aggregatione duarum medietatum duarum diametrorum duorum lunarium in longitudine longiori lunae per 22. minuta et medietatem. Sciuit ergo quod quando non accidit lunae diuersitas aspectus in latitudine, non est possibile, ut redeat eclipsis solis post maius tempus quod est quinque mensium et quando accidit ei diuersitas aspectus in una duarum eclipsium, aut in ambabus simul a parte una lunae, quae superfluat super 45. minuta, quae sunt duplum 22. minutorum et medij, tunc possibile est, ut redeat eclipsis. Comprehendit ergo tempus quod est in maiori spacio, quod est quinque mensium per hoc quod accepit maius, quod est de duabus diuersitatibus duorum lunarium in illo tempore, et addit super aggregatum ex eis partem duodecimam quae est illud, quod perambulat sol donec consequatur cum luna, quod ergo fuit, diuisit super motum medium lunae in die. Addidit ergo quod exiuit super tempus quinque mensium mediorum, et quod fuit, est tempus maius, quod est quinque mensium, et illud est 148. dies et 18. horae aequales, ergo est tempus coniunctionis secundae post tempus coniunctionis primae per 18. horas aequales, et propterea quod sol in hoc tempore in maiori cursu suo secat duos arcus aequales a duobus lateribus longitudinis propioris orbis sui ecentrici, quae est super quinque partes et mediam signi sagittarij, et luna perambulat in illo spacio quod est maiori tempore, quod est quinque mensium per cursum suum minorem de orbe signorum quasi 151. partem secundum propinquitatem, erit propter illud coniunctio prima in duabus tertijs aquarij. Oportet ergo ut inquiramus ubi et quando sit possibile, ut accidat lunae de diuersitate aspectus in latitudine in his duobus locis orbis signorum in una duarum coniunctionum, aut utrisque ab una parte lunae plus 45. minutis secundum hoc, ut sint inter duo tempora duarum coniunctionum 18. horae aequales additae super 148. dies, quae sunt dies quinque magnorum, scilicet, ut sit inter duas longitudines lunae a circulo meridiei in duobus temporibus duarum coniunctionum arcus 18. horarum aequalium, uerum non est possibile in loco eius quod habitatur, ut proueniat summa diuersitatis aspectus lunae in latitudine in parte septentrionis eius, quae sit in illa quantitas, propter illud ergo sit impossibile, ut eclipsetur sol in maiori tempore quod est 5. mensium bis in cursu lunae in meridie ab orbe signorum, scilicet, quando est in coniunctione prima, recedens a nodo caudae, et est in coniunctione secunda uadens ad nodum capitis, sed a parte meridiei eius est possibile, ut perueniat summa diuersitatis aspectus eius in latitudine in his duobus signis, quando fuerit occidens in coniunctione prima duae tertiae uirginis, et fuerit illud quod mediat coelum in coniunctione secunda duae tertiae aquarij. Postquam computata fuerit cum diuersitate aspectus solis apud illos quidem qui habitant sub aequatore diei, cum locus eius fuerit in duabus tertijs uirginis ad hoc, ut sit 22. minuta, et cum fuerit super duas tertias aquarij 14. minuta. Sed ubi est longior dies 12. horae et media, est possibile, ut sit summa diuersitatis aspectus eius, est quidem in duabus tertijs uirginis occidentalis 27. minuta, cum est quidem medians coelum in duabus tertijs aquarij 22. minuta. Erit ergo aggregatio ambarum plus 4 5. minutis, propter illud ergo est possibile in hoc loco habitabili, ut bis eclipsetur sol in longiori tempore, quod est quinque mensium, in eo uero quod sequitur hunc