Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 75

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 75 …

locum ad partem septentrionis, quanto plus est diuersitas aspectus a parte meridiei, maior est possibilitas illius apud eos maior, et illud non est nisi cum cursus lunae est a parte septentrionis ab orbe signorum tantum, scilicet, quando est in eclipsi prima recedens a nodo capitis, et est in secunda eclipsi uadens ad nodum caudae. Et per simile huiusmet ostenditur, quod est possibile iterum, ut eclipsetur sol apud illos, qui sunt unius et eiusdem regionis, bis in breuiori tempore, quod est 7. mensium, cum cursus lunae iterum est in septentrione ab orbe signorum, et non est possibile illud cursu eius in meridie ab eo in loco de eo quod habitatur, et illud est, quia ipse sciuit per illud quod praemissum fuit quantitatem arcus orbis decliuis, quem perambulat luna per motum suum uerum in breuiori tempore, quod est 7. mensium, et illud est 208. partes et 47. minuta, et est arcus in eo quod est inter accessionem, ad unum duorum nodorum et recessionem a nodo secundo 192. partes et 24. minuta. Clarum est ergo, quod cum lunae non est diuersitas aspectus, non est possibile inuentio illius, propterea quod arcus circuli decliuis, qui est minori tempore quod est 7. mensium, est maior maiori arcu sparso inter duos terminos habentes eclipsim in sole per partes, quarum summa est in circulo decliui 16. partes et 31. minuta, et in circulo quidem, qui transit per duos polos orbis signorum pars una et 25. minuta. At uero ubi est possibile, ut accidat ei de diuersitate aspectus in una duarum coniunctionum, aut in utrisque a parte una, quod sit plus parte una et 25. minutis, tunc illis est possibile, ut apud eos bis eclipsetur in minori tempore quod est 7. mensium. Inuenit ergo per simile eius quod praecessit quantitatem dierum, qui sunt in hoc tempore, et illud est 205. dies et 12. horae aequales. Sequitur ergo quod sit tempus coniunctionis secundae post 12. horas a tempore coniunctionis primae, et propterea quod sol in hoc tempore perlabitur de orbe signorum duos arcus aequales a duobus lateribus longitudinis longioris, quorum summa est 197. partes et 50. minuta, erit coniunctio prima in fine aquarij, et coniunctio secunda in medio uirginis. Oportet ergo, ut quaeramus ubi et quando sit possibile, ut sit lunae in uno istorum locorum, aut utrisque de diuersitate aspectus in latitudine a parte una eius, quod addat super partem unam et 25. minuta secundum hoc, ut sit luna in unae duarum coniunctionum super horizonte orientali, et in secunda super horizonte occidentali, quoniam per hunc modum tantum praeparatur, ut sint duae eclipses simul supra terram, cum sint inter duo tempora earum 12. horae, erit ergo una earum in mane et altera in sero. Diuersitas uero aspectus eius quae est septentrionalis, non est possibile, ut sit summa in aliquo loco de eo quod habitatur, neque apud eos quorum habitationes sunt sub aequatore, nedum apud alios maior 23. et propter illud fit impossibile, ut sol bis eclipsetur in breuiori tempore quod est 7. mensium, cum cursus lunae est in meridie ab orbe signorum, scilicet cum est in coniunctione prima, uadens ad nodum capitis, et in coniunctione secunda recedens a nodo caudae. Diuersitatis autem aspectus eius, qui est meridianus in regione, cuius longior dies est 14. horae, et media, est summa in longitudine lunae media in applicationibus, cum est postremum aquarij orientale, et est medium uirginis occidentale. Postquam computatur cum diuersitate aspectus solis quasi 46. minuta in unoquoque duorum locorum horum, donec sit quod aggregatur ex duabus diuersitatibus aspectus in utrisque plus parte una et 25. minutis. Propter illud ergo est possibile, ut apud eos sol bis eclipsetur in breuiori tempore, quod est 7. mensium, et propterea quod diuersitas aspectus magnificatur apud illos, quorum habitationes sunt in parte septentrionis ab hoc loco, tunc possibilitas illius apud eos est maior, et non erit illud nisi cum cursus lunae fuerit in septentrione ab orbe signorum tantum, scilicet, cum in eclipsi prima est uadens ad nodum caudae, et in eclipsi secunda est recedens a nodo capitis. Deinde Deind ed. ipse declarauit post illud, quod non est possibile, ut sol bis eclipsetur in mense uno in loco eius quod habitatur, neque in climate uno et eodem, neque in duobus climatibus diuersis, et si ponatur conuenientia eius, cuius est impossibilis conuenientia, scilicet, ut sit luna in sua propiori propinquitate in applicationibus, ut illud quod accidit ei de diuersitate aspectus sit maius quod est, ut sit tempus mensis breuius quod est possibile, ut sit additio cursus in latitudine in mense super cursum, quem continet terminus eclipsis solis minor, qui esse potest, et ut non consequatur separatio, neque ex horis, neque ex signis, in quibus illud quod accidit ei de diuersitate aspectus, est maius quod est. Declarauit ergo per simile eius quod praecessit quantitatem arcus orbis decliuis, quem perambulat luna per motum suum uerum in breuiori tempore quod est mensis, et illud est 29. partes et 14. minuta, et pertinet unicuique duarum medietatum huius arcus, scilicet, cum nodus est in medio eius de