Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 79

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 79 …

omnino, et nos iam diximus, quod de ea eclipsabitur plus duorum digitis, et hoc quidem est ultimum inconueniens, ut iudicetur quod de luna eclipsabitur plus sexta ipsius, et nihil de ea penitus eclipsetur, et huiusmodi quidem non est possibile, ut dimittat aliquis auctorum Aziget, super quos non sunt demonstrationes. Quomodo ergo est possibile quod Ptolomeus dimiserit illud qui per se usus est demonstrationibus ueris super omnem questionem de questionibus huius scientiae, donec ipse ad hoc peruenit, ut excitaret super hoc, quod tempus quod est ab initio eclipsis ad medium eius, est maius tempore, quod est a medio eius usque ad finem ipsius, et aequauit illud, et non dimisit expergefacere super illud, quamuis sit ualde parum, quod sensus non comprehendit. Quomodo ergo potest esse, ut qui hac subtilitatis quantitate subtiliatus est, et expergefecit experfecit ed. super hanc rem uilem, quae non intromittit nocumentum in aliqua rerum, neque sentitur, dimitteret rem in qua exiret ad falsitatem, et ut indicaret casum rei qui penitus non eueniet, et quam uisus detegit, et fuit ei possibile peruenire ad uerificandum per leuiorem inquisitionem, hoc est ergo de eo in quo non dubitat, qui facit uincere concessionem, et dimittit contrarietatem et diuersitatem, quoniam haec res ignota fuerit ei et non sciuit eam, et praecipue, quia nos inuenimus in libro eius intentiones fuisse ei ignotas, quae sunt propinquiores hac multum. Laudatus sit ergo singularis perfectus, cuius gloria est gloriosa et fama sublimis. Et de eis quae remanserunt nobis ad declarandum, est, quomodo sciatur ex quantitate quae eclipsatur de diametro, quantitas quae eclipsatur de facie eclipsati, et illud quidem declaratur secundum hunc modum. Ponam circulum magnum qui est super sphaeram corporis lunae circulum d t b e in circuitu centri g, et circulum solis in eclipsi solari, et circulum umbrae in eclipsi lunari circulum t h e in circuitu centri a, et sit linea a g transiens per duo centra horum duorum circulorum in medio tempore eclipsis solaris aut lunaris, et sit portio eclipsata de corpore solis aut corpore lunae existens illa, quam continent duo arcus t z e et t b e. Dico ergo, quod cum linea z b quae est illud quod eclipsatum est de diametro, fuerit nota, tunc area huius portionis, quem continent duo arcus e z t, e b t erit nota per quantitatem qua erit circulus eclipsati notus. Producam ergo lineam t e, ergo erit perpendicularis super lineam a g, et continuabo unumquodque duorum punctorum cum duobus centris duorum circulorum per lineas t g, e g, t a, a e, propterea ergo quod unaquaeque duarum linearum g t, a t est nota per quantitatem unam, erit mensuratio cuiusque duorum circulorum earum nota per quadratum illius quantitatis. Et si nos diuiserimus superfluitatem quadratorum eorum super lineam a g notam, exibit inde superfluitas quae est inter duas lineas g k, a k, erit ergo haec superfluitas nota. Sed tota linea a g est nota, ergo erit unaquaeque duarum linearum g k, a k nota per illam quantitatem, per quam unaquaeque duarum linearum g t, a t est nota, et angulus g k t est rectus, ergo erit propter illud linea k e nota per illam quantitatem, ergo duplum eius quod est linea e t est notum per eam, ergo unusquisque duorum triangulorum t g e, t a e est notus per quadratum illius quantitatis, quod est quadratum per quod unaquaeque superficies duorum circulorum est nota, et quoniam linea e t est nota per illam quantitatem, per quam unaquaeque duarum medietatum diametrorum duorum circulorum est nota, erit unusquisque duorum arcuum t b e et t z e notus, ergo unusquisque duorum sectorum t g e b et t a e z erit notus per illam quantitatem, per quam unusquisque duorum circulorum est notus, et iam fuit unusuquisque duorum triangulorum t g e et t a e notus per eam, ergo remanet unaquaeque duarum portionum t z e k et t b e k nota, ergo portio tota est nota, ergo proportio superficiei huius portionis ad superficiem circuli eclipsati de duobus circulis t d e, t h e est nota. completa est eius declaratio. IN eclipsibus uero solaribus comprehensio quantitatum eclipsati, et quantitatum temporum eclipsis earum est propter comprehensionem arcus transeuntis per duo centra duorum lunarium quae uidentur, scilicet per coniunctionem uisibilem, et illud quod erit per hoc, ut aequemus ex tempore coniunctionis uerae et loco eius tempus coniunctionis uisibilis et locum in regione in qua queritur illud, et loca lunae uera in longitudine et latitudine, et diuersi