Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 80

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 80 …

tate ad illam coniunctionem uisibilem, et illa quidem aequatio eget explanatione explanitione ed. per illud quod narro. Sit itaque circulus b z e g circulus horizontis, et zenith capitis ad illum horizonta sit punctum a, et linea meridiei sit linea z a e, et sit unusquisque duorum arcuum b d g et t d kmedietas circuli orbis signorum, et sit ascendens in hora coniunctionis uerae unum duorum punctorum g et k, et faciamus transire super duos polos cuiusque duorum arcuum b d g et t d k, et super zenith capitis duos arcus duorum circulorum magnorum qui sint duo arcus a n, a h, unumquodque ergo duorum punctorum h n diuidit medietatem circuli sui in duo media. Si ergo fuit locus coniunctionis uerae super unum duorum arcuum g n, h k, scilicet, si fuerit longitudo eius ab ascendente minus 90. partibus, tunc diuersitas aspectus in longitudine cadet ad successionem signorum. Et si fuerit super unum duorum arcuum b n, h t, scilicet, si fuerit longitudo eius ab ascendente plus 90. partibus, tunc diuersitas aspectus in longitudine cadet ad diuersum successionis signorum, et diuersitas quidem aspectus in longitudine cum fuerit super horizonte orientali, erit maior quae est, et non cessat minorari cum eleuatione lunae per motum totalem usquequo peruenit luna ad medietatem coeli ascendens, scilicet ad unum duorum punctorum n h, tunc enim priuatur diuersitas aspectus in longitudine, et fit locus lunae uisibilis, ipse idem locus ipsius uerus. Cum ergo mouetur luna per motum totalem, et sit longitudo eius a parte ascendente plus 90. partibus, incipit diuersitas aspectus magnificari per motum totalem, et non cessat sic esse usquequo peruenit ad horizonta occidentalem. Et si ceciderit diuersitas aspectus secundum continuitatem signorum, et tempus quidem coniunctionis uisibilis antecedit tempus coniunctionis uerae ante ipsum, et est diuersitas aspectus in longitudine in hora coniunctionis uisibilis maior, quam sit in hora coniunctionis uerae. Et si ceciderit diuersitas aspectus ad diuersum successionis signorum, erit tempus coniunctionis uisibilis posterius tempore coniunctionis uerae post ipsum, et erit diuersitas aspectus in longitudine in tempore uisibilis coniunctionis maior, quam sit in tempore coniunctionis uerae. Erit ergo propter illud diuersitas aspectus in longitudine in tempore coniunctionis uisibilis maior semper quam sit in tempore coniunctionis uerae. Ponam ergo locum coniunctionis uerae secundum unam duarum positionum, scilicet, ut sit longitudo eius ab ascendente minus 90, aut sit longitudo eius ab ascendente plus 90. et sit sicut super arcum n g, et sicut ipsa sit punctum l, et sit diuersitas aspectus eius in longitudine arcus l m, et locus eius uisibilis punctum m, et locus uisibilis solis punctum r, et diuersitas aspectus in longitudine arcus l r, et uolo scire punctum orbis signorum in quo cum luna fuerit, uere sit per uisionem super punctum r. Cum ergo acceperimus diuersitatem aspectus lunae totalem ad punctum l, et eiecerimus ex ea diuersitatem aspectus solis totalem, et aequauerimus ex residuo diuersitatem aspectus lunae in longitudine, erit illud arcus m r. Si ergo separauerimus ex latere puncti l arcum aequalem arcui r m ad contrarium parti eius, quasi ipse sit arcus l c, erit arcus c r aequalis arcui l m, qui est diuersitas aspectus eius in longitudine, tunc si imaginauerimus lunam super punctum c, et si esset diuersitas aspectus eius in puncto c aequalis diuersitati aspectus in puncto l, qui est arcus l m, esset locus eius uisibilis super punctum r, et esset illud quod uoluimus, sed diuersitas aspectus eius in puncto c est maior quam ipsa sit in puncto l, sit ergo quasi ipsa sit arcus c p, iam ergo addidit super intentionem nostram arcum r p. Si ergo separauerimus ex latere puncti c arcum aequalem arcui r p, qui sit arcus c q, erit arcus r q aequalis arcui p c. Si ergo imaginauerimus lunam super punctum q, tunc si esset diuersitas eius in puncto q aequalis diuersitati aspectus eius in puncto c qui est c p, esset locus eius uisibilis punctum r, et esset illud nostra inquisitio, sed diuersitas aspectus eius in puncto q est maior quam ipsa sit in puncto c. Sit ergo diuersitas aspectus eius in puncto q ipse arcus q f, si ergo addiderimus ad arcum q r arcum aequalem arcui r f, si fuerit sensatus g, et posuerimus illud super punctum q, sicut ipse sit arcus s q, erit fere punctus s existens punctum quaesitum, et est illud super quod cum fuerit luna per ueritatem, erit per uisionem super punctum r, quod est locus solis uisibilis, erit ergo punctum r ipse locus coniunctionis uisibilis. Et rememoremur hic