Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 81

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 81 …

operationis in hac eclipli solari, ut explanetur per eam illud quod diximus, et fiat facilis eius intellectus, et declaretur per eam iterum illud, in quo errauit Ptolomeus in operatione sua quam dixit ei, et in terminatione temporum eius. Dico ergo, in primis inuenimus diuersitatem aspectus lunae totalem in hora coniunctionis uerae, et proijciamus ex ea diuersitatem aspectus solis, et ex eo quod remanet, scimus diuersitatem aspectus lunae in longitudine quae est arcus r m huius figurae, diuidemus ergo eam per motum lunae uerum in hora coniunctionis uerae, et quod prouenerit de temporibus horarum considerabimus, tunc si diuersitas aspectus in longitudine ceciderit ad successionem signorum, et iam praecessit discretio eius, minuemus illa tempora de tempore illius coniunctionis uerae. Et si ceciderit ad diuersum successionis signorum, addemus super tempus illius coniunctionis uerae, et quod fuerit post additionem et diminutionem de horis, inueniemus per illud diuersitatem aspectus lunae in longitudine secundo, quae est arcus c p. Accipiemus ergo superfluitatem quae est inter duas diuersitates aspectus qui est arcus r p, et sciemus in quanto tempore secat luna per motum suum uerum arcum p r, et addemus illa tempora super tempus in quo luna est super punctum c, aut minuemus illa ex eo secundum quod dat illud longitudo coniunctionis uerae a parte ascendente in illa hora, et quod fuerit ex temporibus, inueniemus per illud diuersitatem aspectus in longitudine tertio, et erit illud arcus q f, et accipiemus superfluitatem inter ipsum et inter arcum diuersitatis aspectus puncti c, qui est aequalis arcui q r, et erit illud arcus r f. Adiungemus ergo illud ad ipsum partem eius, si fuerit sensata sicut pars eius ex arcu r p, et addemus illud super arcum q r, et erit illud arcus s r, erit ergo punctum s existens secundum propinquitatem punctum super quod cum fuerit luna per ueritatem, erit per uisionem super punctum r. Cum ergo sciuerimus hoc punctum scilicet arcum s r, diuidemus ipsum per motum lunae uerum in hora illius coniunctionis uerae, et quod exierit de temporibus considerabimus, tunc si diuersitas aspectus in longitudine fuerit ad successionem signorum, minuemus illa tempora de tempore coniunctionis uerae, et si fuerit ad diuersum successionis signorum, addemus ea super ipsum, et quod fuerit post additionem aut diminutionem, erit tempus coniunctionis uisibilis. Sciemus ergo loca lunae in longitudine et latitudine et diuersitate ad illud tempus, ergo sciemus inde latitudinem eius ueram et diuersitatem aspectus eius in latitudine, et sciemus ex latitudine eius uisibili quantitatem eius quod est inter duo centra in medio temporis eclipsis, deinde sciemus ex loco lunae in orbe reuolutionis suae quantitatem medietatis diametri lunae, et adiungemus eam ad medietatem diametri solis, et accipiemus superfluitatem inter illud quod fuerit, et inter illud quod inuenimus inter duo centra in medio temporis eclipsis, et quod fuerit, erit quod eclipsatum est de diametro solis. Sciemus ergo ex illo, quod eclipsatum est de facie ipsius secundum quod praemissum est, et similiter sciemus iterum ex eo quod est inter duo centra in medio temporis eclipsis, et ex aggregatione duarum medietatum duarum diametrorum arcum, qui est ab initio eclipsis ad medium eius, et a medio eius ad finem ipsum secundum quod praemissum est. Addemus ergo super ipsum partem eius 12. quae est illud quod perambulat sol donec consequatur ipsum luna, et quod fuerit, erit arcus quem perambulat luna per motum suum uisibilem ab initio eclipsis ad medium eius, et a medio eius usque ad finem ipsius. Et propterea quod diuersitas aspectus lunae in longitudine diuersificatur in temporibus eclipsis tribus, scilicet principio eius et ipsius medio et fine eius, oportet propter illud, ut sit motus lunae uisibilis ab initio eclipsis ad eius medium inaequalis motui eius uisibili a medio eius ad ipsius finem, et propterea quod isti duo arcus sunt aequales, et motus lunae in eis est diuersus, oportet ut sit tempus quod est ab eius initio ad ipsius medium diuersum tempori quod est ab eius medio ad ipsius finem. Ostendam ergo qualiter inueniatur unumquodque horum duorum temporum secundum ultimam ueritatem quam super illud possumus, et exemplificemus exemplum ad illud, ut sit demonstratio super illud manifestior. Sit itaque portio orbis otbis ed. decliuis arcus a b, et punctum a sit locus lunae uisibilis in initio eclipsis, et punctum e sit locus eius in medio ipsius, et punctum b sit eius locus in ipsius fine, et sit sol in medio eclipsis super punctum d, et in eius initio super punctum t, et in ipsius fine super punctum k, et