Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 89

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 89 …

est, quoniam postquam considerauimus elongationem cuiusque earum in latitudine ab orbe signorum in circulo magno, qui describitur transiens per polos eius, inuenimus eam fortasse conuenientem ei quod scripsit Abrachis, et comprehendit de longitudinibus earum, aut diuersificatur ab eo paruissime, et per quantitatem quod possibile est refugere inde, et non comprehendatur ex ipsis considerationibus, de elongationibus uero earum ab orbe aequatoris diei in circulo magno, qui describitur descrihitur ed. transiens per polos eius, inuenimus illud quod scripsimus, non conuenit ei quod scripsit Abrachis, ex eo quod currit hac semita, et quod considerauit Abrachis iterum non fuit conueniens ei quod considerauerat ante Timocaris, et ego quidem iam firmaui de illo iterum, quod conuenit ei quod diximus, et cum affirmat illud magis quod casus ex latitudine non est nisi unus et idem per comparationem ad orbem signorum, et illud est, quod stellarum quae sunt in medietate sphaerae, quae est a tropico aestiuo, capiendo uersus punctum uernale ad tropicum hyemale, inuenitur longitudo ab aequatore diei decliuior ad septentrionem, quam illa quae fuit eis in eo quod praecessit de tempore, et stellarum quae sunt in medietate sphaerae contraria huic medietati decliuior ad meridiem, et quaecunque stellarum appropinquat duobus punctis duarum aequalitatum, superfluitas illius est in eis magna, et quae earum approximat duobus punctis duorum tropicorum, superfluitas illius est in eis parua, et fortasse contingit, ut sint quantitates huius superfluitatis secundum superfluitatem partium reliquarum orbis signorum septentrionalium ab aequatore diei apud permutationem earum oppositam illi, et ut addamus in expositione eius quod diximus, narrabo rem paucarum stellarum quas facile est scire. Nos enim rememorabimur in unaquaque duarum medietatum sphaerae quarum praecessit rememoratio, longitudines earum in latitudine ab aequatore diei in circulo magno, qui describitur transiens per duos polos eius secundum quod affirmauit Timocaris, et scripsit, et secundum quod affirmauit Abrachis, et secundum quod nos sciuimus illud etiam per illum modum. Dico ergo, quod de stella luminosa in uulture uolante Timocaris quidem scripsit, quod ipsa est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 5. partibus et 4. quintis partis, et similiter scripsit iterum Abrachis. Nos uero inuenimus eam decliuiorem ad septentrionem 5. partibus et medietate et tertia. Et de stella media pliadum scripsit Timocaris, quod ipsa est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 14. partibus et medietate, Abrachis uero 15. partibus et medietate, nos autem 16. partibus et quarta, et de aldebaran scripsit Timocaris, quod est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 8. partibus et medietate et quarta, Abrachis uero 9. partibus et medietate et quarta, et nos quidem 11. partibus. Et de stella quidem quae est luminosior stellarum tenentis habenas quae dicitur alaiot, scripsit Arsatilis, quod est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 40. partibus, Abrachis uero 40. partibus et quinta partis, nos autem inuenimus eam 41. parte et sexta partis. Et de stella quae est in humero antecedente superbi, scripsitTimocaris, quod ipsa est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei parte una et duabus quintis partis, et Abrachis quidem parte una et 4. quintis partis, nos uero inuenimus eam duabus partibus et medietate. Et de stella quae est in humero secundo superbi scripsit Timocaris, quod est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei tribus partibus et medietate et tertia, et Abrachis quidem quatuor partibus et tertia partis, nos uero 5. partibus et quarta. Et stella luminosa quae est in ore canis, et est aschere alhaabor, scripsit Timocaris, quod est inclinata ad meridiem ab aequatore diei 16. partibus, nos autem inuenimus eam 15. partibus et medietate et quarta. Et de stella antecedente ex duabus stellis luminosis quae sunt in capite geminorum scripsit Arsatilis, quod ipsa est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 33. partibus, et Abrachis quidem 33. partibus et medietate partis, nos uero inuenimus eam 33. partibus et medietate. Et de stella sequente earum scripsit Arsatilis, quod est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 30. partibus, et Abrachis iterum similiter scripsit, nos uero inuenimus eam 30. partibus et sexta partis. Iam ergo inuenimus situm stellarum omnium, quarum situs in longitudine est in medietate in qua est aequalitas uernalis ex duabus medietatibus sphaerae quas diximus, cum comparantur cum aequatore diei decliuiorem ad septentrionem ab eo, super quod fuit in duobus temporibus praecedentibus, in illis quidem, quae ex eis sunt apud duo puncta duorum tropicorum ipsorum re parua ualde, et in illis quidem quae sunt apud duo puncta duarum aequalitatum cum eo, cui est quantitas de qua curatur. Illud ergo est conueniens, ut motus localis secundum continuitatem signorum non sit nisi super duos polos orbis decliuis, propterea quod sectiones etiam quae