Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 91

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 91 …

tertijs partis, et illud fortasse est quantitas, qua superfluit latitudo ab aequatore diei duarum partium, et duarum tertiarum partis orbis signorum quae sequuntur finem tauri. Et similiter iterum de stellis quae sunt in medietate sphaerae, opposita huic medietati, inuenit Abrachis quidem stellam quae dicitur azimek alahazel declinatam ad septentrionem ab aequatore diei 3. quiuintis partis, nos autem inuenimus eam declinatam ad meridiem ab aequatore diei medietatem partis. Facta est ergo decliuior, quoniam fuit ad meridiem parte una et 10. partis, et illud iterum est summa eius, quo superfluit latitudo ab aequatore diei duarum partium, et duarum tertiarum partis orbis signorum, quae sunt in fine uirginis. Et stellam quae est in extremitate caudae ursae, et est benetnassi maioris, Abrachis quidem inuenit declinatam ad septentrionem ab aequatore diei 60. partibus et medietate et quarta, nos autem inuenimus eius declinationem 59. partes et duas tertias partis. Iam ergo declinat uersus meridiem parte una et 12. partis, et est summa eius, quo superfluit latitudo ab aequatore diei duarum partium, et duarum tertiarum partis orbis signorum, quae sunt in principijs signi librae. Et azimek alrameha Abrachis quidem inuenit declinatam ab aequatore diei 31. parte, nos autem inuenimus declinationem eius 29. partes et medietatem et tertiam. Iam ergo declinat uersus meridiem parte una et 6. partis, et illud est propinquum summae eius, quo superfluit latitudo ab aequatore diei secundum illam similitudinem duarum partium, et duarum tertiarum partis orbis signorum, quae sunt in principijs librae. Et illud ad quod intendimus, fit manifestius et planius per illud quod dicemus iterum de considerationibus. Timocaris enim scripsit, quod ipse considerauit in Alexandria hac in anno 47. reuolutionis primae ex reuolutionibus Philippi in die octaua mensis nominati astranon, et die 29. mensis ex mensibus Aegyptiorum nominati atur, apud consumationem horae eius tertiae, et inuenit per uisionem medietatem meridianam lunae iam cooperuisse tertiam, aut medietatem sequentem pliadum secundum ueritatem, et fuit illud tempus in anno 465. termini Nabuchodonozor in die 29. mensis eorum ex mensibus Aegyptiorum nominati atur in nocte, quam sequitur dies 30. eius ante mediationem noctis, quasi tribus horis temporalibus, scilicet aequalibus tribus horis et tertia, propterea quod sol fuit super 7. partes aquarij. Computauit ergo dies cum noctibus suis aequalibus, et fortasse fuit hora ante mediationem noctis per hanc quantitatem etiam horarum, et in hac hora fuit radix lunae uerae secundum radices, quarum declaratio praecessit super 30. partes et 20. minuta et fuit inclinata ad septentrionem ab orbe signorum tribus partibus et 45. minutis, et fuit uisa in Alexandria radix eius in longitudine super 29. partes et 29. minuta arietis. Et eius declinatio in septentrione ab orbe signorum tres partes et 35. minuta, quoniam medians coelum fuit pars secunda geminorum. Fuit ergo longitudo partis sequentis pliadum in illa hora ab aequalitate uernali secundum continuitatem signorum 29. partes et medietas fere, et illud est, quoniam centrum lunae praecedebat eam aliquantulum, et erat decliuis ad septentrionem ab orbe signorum tribus partibus et duabus tertijs partis fere, et illud est quoniam fuit iterum declinata parumper ad septentrionem a centro lunae. Agrinus autem considerauit in ciuitate nominata Athene, et scripsit, quod in anno 12. annorum Dustaguasiae in mense nominato matrath, in nocte septima eius, in principio horae tertiae eius, cooperuit cornu lunae meridianum extremitatem pliadum sequentem meridianam, et fuit hoc tempus in anno 840. a termino Nabuchodonosor in die secundo mensis ex mensibus Aegyptiorum nominati cobi, in nocte eius quam sequitur dies tertius ante mediationem noctis 4. horis temporalibus, sed ex aequalibus quinque horis, propterea quod sol fuit super sex partes sagittarij. Fuit ergo haec consideratio secundum circulum meridiei, qui transit per Alexandriam ante mediationem noctis 5. horis et tertia ex horis aequalibus. Secundum dies uero cum noctibus suis aequales ante mediationem noctis 5. horis et medietate et quarta, et in hac hora fuit radix centri lunae secundum ueritatem super tres partes et 7. minuta tauri, et fuit declinata ad septentrionem ab orbe signorum 4. partibus et medietate et tertia, et fuit uisus in ciuitate Athene locus eius in longitudine super tres partes et 15. minuta tauri. Et eius declinatio in septentrionem ab orbe signorum fuit 4. partes, quoniam medians coelum fuit pars secunda piscis, fuit ergo longitudo partis sequentis pliadum in longitudine in illa hora ab aequalitate uernali secundum continuitatem signorum 33. partes et quarta, et fuit declinata ad septentrionem ab orbe signorum tribus partibus et duabus tertijs partis. Propter illud ergo est manifestum, quod pars sequens pliadum, in latitudine quidem fuit decliuis ad septentrionem ab orbe signorum