Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 97

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 97 …

latere eius meridiano ad interiora parumper. Deinde cingulum transit per tenentem habenas, et uidetur nitor eius rarior parum. Stella autem quae est super humerum eius sinistrum, et dicitur alaioch, et duae stellae quae sunt super brachium eius dextrum deficiunt ab hoc, ut consequantur suo tactu marginem almaiarati, qui sequitur orientem et septentrionem. Stella audem parua quae est supra pedem eius sinistrum in margine, quae est super pedem eius dextrum, est sub eodem latere ad interiora medietate partis, duae uero stellae compares quae sunt super brachium sinistrum, et dicuntur duo hoedi, sunt positae in medio cinguli. Deinde post illud transit almaiara per duos pedes geminorum, et apparent post eam stellae quae sunt in duobus pedibus a spissitudine eius parua ad longitudinem aliquantulam. Stella autem sequens ex stellis tribus quae sunt secundum rectitudinem, quae sunt in pede tenentis habenas dextro, et stella sequens ex duabus stellis quae sunt in uirga superbi habentis canes, et duae stellae septentrionales ex stellis 4. quae sunt in palma eius, terminant marginem antecedentem almaiarati. Stella autem lucida quae est sub manu dextra tenentis habenas, et stella quae est in pede sequente sequentis geminorum, sunt intra latus eius sequens parte una, stella uero quae est in extremitate reliqua pedum, est in medio almaiarati. Deinde cingulum ab hoc loco separat in eo quod est inter stellas canis, et pertransit stellas canis ab eo quod sequitur orientem, et fiunt omne extra almaiarati exitu non paruo, et pertransit stellas canis ab eo quod sequitur occidentem, donec forsitan istae iterum omnes fiunt extra eam, et illud est, quoniam super stellam quae est super aures coprehendit arcus almaiarati simul obscurationem, et stellae tres quae sunt post eam, sequentes ipsam quae sunt in collo canis deficiunt parum ab hoc, ut occurrant almaiarati, et stella quae est supra caput canis, egrediens cum longitudine sola, est intra uentrem eius, quae sequitur orientem duabus partibus et media fere, et haec nebulositas est rarior parum. Deinde post illud transit almaiarati per nauem, et stella quae est septentrionalis antecedens ex stellis quae sunt in loco cotheli eius simili scuto, quem Graeci acstus nominant uersus marginem cinguli, ab eo quod sequitur occidentem, et stella quae est in medio huius loci simili scuto, et duae stellae quae sunt sub eo compares, et stella luminosa quae est in initio alfarassi, quae est apud sekem eius et stella quae est apud medium trium stellarum, quae sunt in ligno super quod augumentatur nauis deficiunt parum ab occursu lateris eius. Stella autem septentrionalis ex stellis tribus quae sunt in antenna, terminat marginem eius ab eo quod sequitur orientem. Stella autem luminosa quae est in extremitate nauis, ab eo quod sequitur pectus, est intra latus almaiarati haec parte una. Stella uero luminosa quae est sub scuto sequente, QUOD est in alfaras, est extra hanc marginem eius parte una. Stella autem meridiana ex duabus stellis luminosis quae sunt in medio alssara anten nae tangit marginem eius hanc. Duae uero stellae luminosae quae sunt in sectione ligni, super quod fabricata est nauis, sunt intra marginem eius antecedentem duabus partibus fere. Deinde almaiarati continuatur ex hoc loco cum incisione quae transit per duos pedes centauri et haec quidem nebulositas iterum quae transit per nauim, est subtilis parum, et inspissatur de ea proprie quod continetur cum scuto, et quod continetur cum antenna, et quod continetur cum portione ligni super quod est fabricata nauis. Et cingulum quidem antecedens, sicut diximus, separatur a cingulo quod narrauimus apud almaiarati, fit ergo principium eius ex illo loco, et transit in eam tribus uicibus ab eo quod sequitur corpus scorpionis. Stella autem sequens ex stellis tribus quae sunt in corpore scorpionis, est extra marginem eius quae sequitur occidentem parte una, sed stella quae est in spondili 4. scorpionis, est posita in aere claro inter duo cingula, et longitudo eius ab unoquoque eorum est fere aequalis, et est plus parte una parum. Deinde cingulum, cuius praecessit rememoratio, permutatur uersus orientem secundum similitudinem portionis circuli, et terminat latus antecedens almaiarati stella quae est super genu dextrum latoris serpentis, et determinat marginem eius sequentem, stella quae est super acutum cruris eius dextri, et stella antecedens ex stellis quae sunt in pede dextro, fortasse tangunt hoc latus eius, et iterum terminat post illud marginem eius quae sequitur scorpionem, stella quae est sub cubito dextro latoris serpentis, et determinat marginem eius qui sequitur orientem, stella antecedens ex duabus stellis quae sunt in palma huius manus. Deinde post hunc locum est foramen magnum in quo est aer purus, et in eo sunt duae stellae quae sunt super caudam serpentis post stellam quae est in eius extremitate, et iste terminus quem narraui huius cinguli est totus ex nebulatione subtili ualde propinqua aeri, praeter portionem eius quae comprehendit super tres