Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 99

 … Loading: Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 99 …

est per numerum partium longitudinis stellae illius ab eo quod sequitur polum circuli signorum septentrionalem aut meridianum, signabimus locum illius stellae, postea nos firmabimus eam cum colore flauo, aut cum colore cum quo uidentur quaedam stellae cum mensuratione conuenienti ei quod firmauimus unicuique earum de quantitate magnitudinis mangitudinis ed. eius per figurationem formarum pertinentium unicuique signorum. Nos enim ponemus eam puram in ultimo quod est possibile, ita quod lineabimus super stellas intrantes in unaquaque forma cum lineis tantum, et non ponemus colorem eius iterum diuersum a sphaera in qua cadit, et non erit nostra multiplicatio cum coloribus diuersis, auferens nobis exemplum ab hoc, ut sit simul rei uerae, et de eo quo sit nobis facile comprehendere stellas et earum rememorationem, donec sciamus eas, cum eas contemplamur est, ut nosipsi studeamus imaginari stellas in exemplo sphaerico, etiam et earum erectionem in nostris mentibus, unde deinde nos firmabimus iterum in hac sphaera galaxiam secundum quod praemisimus, et significauimus super eam de locis suis, et suis figuris et dispositionibus suis. Iterum in spissitudine et raritate et foraminibus, et componam armillam maiorem, et est armilla quam semper erigimus loco circuli meridiei super armillam minorem continentem sphaeram, et figam eam in ipsa super duos polos qui sunt duo poli circuli aequatoris diei, et haec duo puncta in armila quidem maiore quae est circulus meridiei, ponemus apud duas extremitates lateris diuisi in duas medietates, quod ex eis est diuisum, et est illud quod posuimus supra terram unum eorum contra aliud secundum diametrum. In arnilla uero minori, et est illa quae transit per polos duorum circulorum simul, ponemus ea apud extremitates duorum arcuum, quorum longitudo ab unoquoque duorum polorum a duobus polis orbis signorum secundum diametrationes est partes declinationis, et sunt 23. partes et 50. minuta. Postquam posuerimus super loca sectionum duarum armillarum additiones paruas secantes tolerantes, ut in eis cadunt foramina in quibus figuntur duo claui. Cum latere autem diuiso armillae minoris, quia semper est circulus meridiei qui transit per duo puncta duorum tropicorum, cooperiemus in unaquaque hora punctum partium circuli signorum, longitudo partium cuius ab initio Sahare alhahabor est per numerum partium longitudinis Sahare alhahabor in hora in qua intenditur a tropico aestiuo secundum quod longitudo initij Sahare alhahabor a tropico aestiuo in principio regni Antonij in parte antecedente fuit 12. partes et tertia partis. Armillam uero meridiei praeparabimus orthogonaliter super basim quam erigemus loco horizontis, cuius superficies apparens diuidat ipsam in duas medietates, et ponam hanc armillam ita, ut possit moueri in ipsa sua superficie, ut quando uoluerimus eleuare per diuisiones circuli meridiei polum septentrionalem ab horizonte secundum arcum alicuius climatum positorum, non cadat super illud diminutio, propterea quod non inuenimus uiam ad hoc, ut firmemus circulum aequalitatis et duo puncta duorum tropicorum in hac ipsa sphaera, et illud est, quoniam puncti lateris diuisi circuli meridiei quod est inter duos polos aequatoris diei, et longitudo eius ab unoquoque eorum est 90. partes, quae sunt partes quartae uirtus est, uirtus puncti tropici aestiui, et eius quidem quod est ab eo quod sequitur meridiem uirtus, est uirtus puncti tropici hyemalis, ita, ut stellarum in quibus consideratur in aliqua horarum, cum permutatur motus primus, qui est ab oriente ad occidentem secundum latus diuisum armillae meridiei sit possibile, ut sciatur hoc idem experimentum per hanc eandem diuisionem etiam longitudines a circulo aequatoris diei, aut a duobus punctis duorum tropicorum in circulo qui transit per duos polos aequatoris diei.

⟨VI.6⟩ De uarietatibus figurarum quas habent stellae fixae.

ET quia iam significauimus hunc modum etiam super quem proprie oportet, ut currat res in firmatione stellarum fixarum, tunc oportet nunc, ut conuertamus sermonem ad species figurae earum. Dico ergo, quod species figurae inuentas in stellis fixis post species figurae, quae est quibusdam earum apud quasdam remanens secundum dispositionem unam, sicut quod quaedam earum quando comparantur cum quibusdam, sunt secundum rectitudinem, et quaedam earum quando comparantur cum quibusdam quibunsdam ed., sunt in figura trianguli, aut quae sunt ei similes, inueniuntur quaedam earum per comparationem ad stellas haesitantes et solem et lunam tantum, aut partes signorum, et quaedam earum inueniuntur ad terram simul, et stellas haesitantes, et solem et lunam, aut partes signorum tantum. Ipsae namque inueniuntur secundum rem quidem communem, quando aliqua stellarum fixarum et stella ex haesitantibus sunt, aut super unum et eundem circulorum, qui describuntur transe